{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 50.9-12","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 50.9-12","ref":"50.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/50.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/50.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/50.9.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":339,"text":"Differunt quoque uulnera siue plagae, pro telorum ac rerum à quibus inferuntur uarietate, ut in sequentibus dicetur. SECVNDO sumuntur differentiae solutionis continuitatis, sed praesertim Ab essentia uulnerum ab ipsius morbi essentia, ut Galenus docuit libro tertio methodi me morbi. dendi. Quaedam enim solutio unitatis simplex est, quaedam uerò composita. Ac simplex quidem appellatur, si nec morbus ullus, nec symptema simul adsit cum ipsa. Composita uerò, quando duos uel plures affectus secum adiunctos habet, ut à Galeno scriptum est libro quarto Therapeutices: quod & in sequenti capite, ac rursus in tractatu de ulceribus dicetur. Scribit autem ad hunc „modum Galenus loco nuper citato: Omne ulcus (siue uulnus) aut solum est, „ ipsumque per se nullo nec cum eo simul inuadente, nec ipsum praecedente, aut se„ quente alio affectu, aut cum alio quopiam uno, multisue consistit. Quorum alij „ non modò statim ab initio ulcus excitarunt, sed etiam nunc majus efficiunt: alij \"eius sine quo non, ut ad curandi opus rationem obtinent. TERTIO desumuntur uulnerum differentiae, à proprijs differentijs ipsius so Differentiae lutionis unitatis ex uulnere excitatae. Caeterùm proprię eiusmodi differentiae susumptae à natura uulneris. muntur rursus ab ipsa uulneris natura, ut Galenus nobis indicauit libro tertio methodi medendi. Nempe à spatio seu quantitate diuisionis, ut à magnitudine & paruitate, aequalitate & inaequalitate, profunditate & superficie, breuitate & longitudine. Item à figura, ut à rectitudine & obliquitate. Ad haec à generationis ratione, ut quia totum sit incisum, uel totum diruptum, uel pars incisa, pars dirupta. Et ab id genus alijs, quae fusius in tractatu de ulceribus, qui hunc proximè sequitur, explicabuntur. Porrò ab huiusmodi differentijs, iudicia, curandi indicationes, auxilia quoque, & modus curationis omninò desumuntur, ut ex se Galenus. 3. quentibus manifestum euadet. Itaque non satis est primas illas indicationes quae Therap ex affectibus desumuntur, nouisse. Hae namque principium tantùm sunt, & (ut sic Indicatio quae à morbo summi dicat) carcer, unde medendi ratio promouet. Nulla autem prorsus ipsius medicinę tur, principium artis portio, aut certè nec magna, nec propria, aut ratione digna, sed quae etiam (ut tantum est me thodi, quae de tertio Terapeu. ait Galenus) plebeis sit communis, & nota.","prev":{"citation":"De chirurgia 50.6-8","label":"50.6 to 50.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/50.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/50.6"},"next":{"citation":"De chirurgia 50.13-15","label":"50.13 to 50.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/50.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/50.13"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}