{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 54.1-4","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 54.1-4","ref":"54.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/54.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/54.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/54.1.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":332,"text":"quantumuis in uictus ratione peccasset. Sed nec satis fuerit, si dixeris, uulneratum mortem nunquàm oppetijsse: si sibi consuluisset ac omnia effecisset secundum rationem: scriptumque esse ab Hippocrate, quòd non solùm medicum prę stare se oportet opportuna facientem, sed & aegrum & assidentes, &c. Quandoquidem non solum famae tuae consulere, & te ab obloquentium calumnia uindi care debes: sed nihil etiam uel dicere coràm magistratu, uel scripto annotare, quod cedat in damnum, uel detrimentum laborantis & consanguineorum, aut liberorum eius, culpam omnem sic in eum reijciendo. Eorum nanque quae fortuitò contingunt, tametsi nulla sit ars praeseruatrix: est tamen ars aliqua curatrix. Siquidem ut uarijs periculis nostra corpora exposita sunt, ita & modis plurimis, ubi in ea inciderint, seruari possunt. Itaque, ut scribit Auicenna libro quarto de extractione sagittarum, licet uulnera quaedam sua natura letalia sint, non tamen ob id relinquendus est uulneratus absque auxilijs: quin omnia aggredi ac tentare debet chirurgus, quae ex arte & secundum rationem fieri possunt, dummodò saltem ab assidentibus amicis & consanguineis ipsius aegrotantis obnixè rogatus fuerit, ac de futuro rei exitu coram eis antequàm uulneratum attingat, praesagiuerit, ut se ab indoctorum & oblocutuleiorum calumnia & maledicentia uindicet. Plaerique enim praeter spem medicorum modo quodam mirabili, ac stupendo mortem interdum euadunt, ac sanitati restituuntur. Igitur cùm saepe etiam praeter expectationem quaedam eueniant, aggrediunda est. Quòd si uulne ratum ipsum omni auxilio destitutum relinqueremus, & inde mors sequeretur, impij ac inhumani meritò & diceremur & haberemur. Sed ijs omissis, reliqua uusnerum iudicia persequamur. IGITVR praeter haec te nosse oportet, quòd unio in partibus instrumentarijs, semel continui diuortium perpessis est impossibilis, ut Galenus asserit libro artis medicinalis capite nonagesimo. Cuius assertionis ratio est, quia abscissis omnino poris seu meatibus, uenis inquam, neruis & arterijs, per quos ueluti per canales quosdam, alimentum, sensus & uita, in ipsum membrum organicum diffundebatur, promptissimè expirant, exhalantue, tum spiritus, tum uirtutes, ob substantię scilicet quam habent tenuitatem (quod non contingit in animalibus ijs quae imperfecta uocantur, atque etiam in plantis ipsis) non autem propter im potentiam aut repugnantiam medicamentorum, ut rectè astruebat Haly in conmentario loci nuper ex Galeno citati.","prev":{"citation":"De chirurgia 54","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/54"},"next":{"citation":"De chirurgia 54.5-8","label":"54.5 to 54.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/54.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/54.5"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}