{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 56.4-7","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 56.4-7","ref":"56.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/56.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/56.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/56.4.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Tertium sunt forcipes in modum cannae siue arundinis, aut scriptorij calami concauae, quas uulgò tenaculas cannulatas uocitant, ad sagittas spiculis cinctas (quas barbulatas nominant) extrahendas accommodae. Quartum est terebellum inuersum, quod in ferri infixi tubulum (quam doliam appellant) imponitur: ubi autem sic tubulo immissum ferrum apprehenderit: le uiter ferro sequaci educitur. Quintum instrumentum est, terebra in longum porrecta, dilatandis ossibus (quibus tela firmiter inhaerent) apprimè idonea. Sextum est excisorius culter, ad amplificanda carnis uulnera, quò facilius infixa eximantur. Septimum est propulsorium instrumentum, quod geminum est, nempe cauum, & solidum siue surdum: illud foeminam, hoc mare appellant. lis tela protrudimus, donec ab altera parte apprehendi & extrahi possint. Octauum est in modum arcus illius, quem uulgò balistam uocant. Hoc autem ictum telum excutitur, aut (ut in sequentibus dicemus) extrahitur. Horum autem aliquot formulas in sequentibus depictas inuenies. Caeterum extrahendorum telorum, quae illata corporibus intus haeserunt, modus est duplex, per attractionem unus, alter per protrusionem seu impulsionem. Attractio fit ab ea parte maximè, qua uenit telum, sed interdum etiam ab ea in quam tetendit. Protrusio autem seu propulsatus fit in partem oppositam ei ex qua uenit, infixumque est. Horum autem modorum indicationes desumendae sunt, tum ab ipsis telorum generibus, quae suprà commemorauimus, tum ex illis sedibus, in quas illa penetrarunt. De quibus mox dicam, si communia quaedam praemisero in extrahendis telis sedulò obseruanda. Si itaque telum in conspectu sit, sic ut se habet, protinus extrahendum est: sin occultatum est, ita faciendum Hippocrates praecipit: Corpus \"uulnerati (si tamen ipse poterit) in ea figura constitui debet, in qua erat eo tem„ pore, quo uulnus accepit atque ita quò tetenderit telum specillo explorandum est. Si aeger id non potest, iacens saltem ita debet collocari, ut quàm proximè fieri potest, ad eam figuram accedat.","prev":{"citation":"De chirurgia 56.1-3","label":"56.1 to 56.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/56.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/56.1"},"next":{"citation":"De chirurgia 56.8-10","label":"56.8 to 56.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/56.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/56.8"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}