{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 57.14-16","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 57.14-16","ref":"57.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/57.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/57.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/57.14.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":251,"text":"Sed illud quoque uidendum est, sicut in alijs locis seu particulis suprà monui, ne quis neruus, aut uena, aut arteria, à telo laedatur, dum extrahitur, eadem scilicet ratione quae suprà posita est. At si particulę plures confixę fuerint, hoc est, si membrum aliquod telo traiectum, Si particulae plures confixae alteri affigatur, uerbi causa, brachium thoraci, aut cubitus alicui alteri corporis fuerint particulae, aut crura inter se hoc modo faciendum est. Si non per totum utrunque membrum penetret sagitta aut hasta, eam ab exteriore parte, perindè atque in uno fieri consueuit, apprehensam extrahemus. Sint penitus ambae partes transfixae fuerint dimidia ligni parte serra resecata, eas ligni partes quàm facillimo fieri po terit modo sigillatim euellemus. Porrò si uenenato quoque telo plaga facta est, ijsdem omnibus si fieri potest, eti. Si uenenato telo quis am festinantius actis, adijcienda curatio est quae uel epoto ueneno, uel à serpente ictus est. aut quouis alio uenenato animante ictis adhiberi solet. Caeterum quod ad chirurgiam attinet, totam carnem quae ueneno iam mutata est, siquidem fieri potest praecidemus. Agnosces autem eam, quòd à sana carne multum diuersa sit. Pallida enim supra modum, subliuida, & ueluti mortua apparet. Sin carnem totam à ueneno immutatam circuncidere non possis, non alienum erit circa uulnus scal pello incidere, hoc est, scarificare, quò plus uitiati iam sanguinis extrahatur. Dein uenenum admota uulneri cucurbitula, extrahendum est. Si cucurbitula non est, tum quodlibet simile uas, quod idem possit. Si ne id quidem est (quod tamen uix incidere potest) homo uilis aliquis adhibendus est, qui uulnus exugat.","prev":{"citation":"De chirurgia 57.9-13","label":"57.9 to 57.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/57.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/57.9"},"next":{"citation":"De chirurgia 58","label":"TAGAVLTII. LIB. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/58"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}