{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 60.13-2-15","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 60.13-2-15","ref":"60.13-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/60.13-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/60.13-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/60.13-2.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":241,"text":"Competit autem huiusmodi sutura uulneribus in carne, aut molli parte acceptis, in quibus magna facta est dilaceratio & carnis deperditio. Hac enim facta unionis diuortio, seiun ctae partes in unum adducuntur, quò citius coalescant. His etiam uulneribus rectè accommodatur, è quibus in posterum aliquid extrahendum est. Illud autem de suturis ac fibulis in uniuersum diligenter obseruandum est, ut illis nunquam utamur, antequam uulnus intus purgatum sit (nisi cùm magna sanguinis profusio supprimenda est) ne quid ibi concreti sanguinis relinquatur. id enim & in pus uertitur, & inflammationem mouet, & glutinari uulnus prohibet. Sed ne linimen tum quidem, quod supprimendi sanguinis causa inditum est, inibi relinquendum est: nam id quoque inflammat. Comprehendi uerò sutura uel fibula, non cutem tan tùm, sed aliquid etiam ex carne (ubi suberit haec) oportebit, quò ualentius inhęreat, neque cutem abrumpat. Vtraque optima est (ut uoluit Celsus) ex acia molLib. 3. li, non nimis torta, quò mitius corpori insidat. Sed neque rara nimis, neque nimis crebra (ob superius adductas rationes) sutura aut fibula inijcienda est. Neu tra etiam uim ullam desyderat, sed eatenus utilis est, qua cutis ducentem quasi Tempus & mosua sponte subsequitur. Caeterum tunc appetit tempus remouendae suturae, cùm dus reponenea, quem desyderamus effectum praestiterit. Modus autem remouendi talis est: dae suturae. Specilli caudam, id est, angustum mucronem, filo supponito, filumque ipsum mox abscindito. Postea latum ipsius specilli mucronem, labro fulneris per quod filum educitur, superponito. Ita enim pulchrè uitabis, ne quid filum euellendo laceretur. De modo conficiendi puluillos & eorum vsu.","prev":{"citation":"De chirurgia 60.9-2-12","label":"60.9 to 60.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/60.9-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/60.9-2"},"next":{"citation":"De chirurgia 61","label":"SEQVVNTVR FORMVLAE ALIQVOT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/61"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}