{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 61","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 61","ref":"61","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/61","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/61.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":411,"text":"vsus puluillo Empestiuum autem est de puluillis (qui uulgaribus chirurgis plumaceoli nun rum. cupantur) aliquid obiter dicamus: hi enim ad multa utiles sunt. Quandoquidem dissolutas ac diductas partes fulciunt & comprimunt: membri, quod suae unionis diuortium patitur, genuinum calorem fouent & conseruant Denique à graui molestoque uinculorum ac fasciarum pondere, uulneratam particulam tuentur. Fieri autem quondam solebant ex pluma inter duos pannos candidos & munRatio nomidos consuta, unde & nomen illi à ueteribus inditum est. Verum quoniam eos subnis. indè mutare & innouare (quod ualde taediosum erat) cogebat necessitas, magis Mareria pulpostea placuit eiusmodi puluillos ex stupis canabinis conficere, praesertim diliuillorum genter ac studiose pexis, emundatisque. Fiunt etiam interdum ex lana uel xylo, quod cotonem appellant. Plaerique autem hodie loco puluillorum, panniculos admo uent laeues, id est, non asperos, duplicatos aut triplicatos: alij uerò spongiam adaptant. Porrò duo uel tres pluresue, prout res expostulat, apponuntur. Quando Numerus. que quidem sicci ac nullo madentes liquore: nonnunquàm uerò imbuti oui candido, uel uino, uel posca, id est, oxycrato: aliquoties etiam oleo, iuxta ipsius dispositionis exigentiam. Inueniuntur autem huiusmodi puluilli ex triplici differe Figura. tia, quod ad figuram attinet. Alij enim triangularem, alij rotundam, alij uerò quaTriangulares. dratam habent. Qui figura constant triangulari, glutinandis uulneribus (ut placuit Auicennae) sunt dicati. Ita autem disponi debent: unus ex utroque latere orarum seu labrorum uulneris, constituatur ita, ut super plagam, inter se iungantur Rotundi. lateribus. Qui rotundam habent figuram, sicci alijs superponuntur, natiui caloris particulae laesae conseruandi gratia, & ut saniosam proluuiem ac sordidos icho Quadrati. res in se recipiant. Sed qui quadrati sunt, ideò apponuntur, ut partem laesam à fasciarum & uinculorum iniurijs uindicent. De penicillis siue turundis (quas tentas vulgò appellant) & linamentis formandis, deque eorum vsu multiplici. TVrundas seu penicilla & linamenta (quae & lichinia uocant) maximo esse usui in curandis uulneribus & praecedentia luce clarius ostendunt, & omnibus in aperto est. Proinde quando, quomodo, & ad quos fines illis sit utendum, In quibus uul neribus utenchirurgo haudquaquàm est ignorandum. Adhaec, ex qua materia & qua figura dum turundis formari debeant. Itaque illis utimur in octo praesertim casibus. & linamentis. Primo, cùm uulnera uel amplianda sunt, uel detergenda, uel cùm aliquid ab eorum fundo uacuandum est: ut in profundis uulneribus, in quibus necessum est alibi uulnus aperire, ut ex fundo & sinu ipsius, ichores, id est, saniosa colluuies inibi collecti uacuentur. Secundo illis cogimur uti, in cauis uulneribus, in quibus necessaria est carnis deperditae regeneratio. Tertio in uulneribus alteratis ab aëre, & sordidis, quae detersione egent. Quarto in uulneribus contusis. Quinto praedictorum usus utilis est, in uulneribus quae cum phlegmone, aut","prev":{"citation":"De chirurgia 60.13-2-15","label":"60.13 to 60.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/60.13-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/60.13-2"},"next":{"citation":"De chirurgia 61.1-3","label":"61.1 to 61.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/61.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/61.1"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}