{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 61.1-3","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 61.1-3","ref":"61.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/61.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/61.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/61.1.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"quouis alio tumore praeter naturam fatigant. Sexto in uulneribus quae per morsus fiunt. Talia nanque uulnera non sunt festinanter agglutinanda, & ad cicatricem perducenda. Quin potius longo tempore aperta & hiantia manere debent. Quandoquidem morsus ferè omnis (ut Celsus ait) quoddam uirus habet, quod foras semper euocandum est, non intre repellendum, nec occluso uulnere intus relinquendum. Sed de his fusius in sequentibus dicetur. Septimo turundis & linamentis utimur in uulneribus, in quibus persanan dis circa ossa manus admouenda est. Octauo in uulneribus quae iam uetustate in ulcera defluxionibus scaturientia degenerauerunt. Porrò in omnibus alijs reliquis uulneribus inducendae cicatrici studemus absque eiusmodi turundis & linamentis. Aduertendum autem est in ijs diuersitatem non paruam esse, pro ratione finis, cuius gratia fiunt et admouentur: fiunt autem interdum, ut diximus ad detergendas sordes uulnerum atque tum ex panni non asperi, & praesertim ueteris, lacinijs, uel floccis euulsis formantur. Nonnunquam uerò ideò fiunt & in uulnus immittuntur, ut ipsum hians & apertum maneat. At tunc quidem ex stupis bene pexis & à sordibus ritè emundatis, uel ex prędicti panni frustulis efformantur: uel etiam ex xylo (quem cotonem uocant) ut Razes facere solebat. Sed & ex canna aenea, uel argentea perforata fiunt penicilli ad eundem finem: ut uerbi gratia, in naribus ad aëris inspirationem, & in altis uulneribus ut sanies & purulenta colluuio, per hanc uelut emissarium feratur & foras egrediatur, non autem intus retineatur. Quandoque etiam haec, linamenta inquam & penicilla plagae inseruntur, ut ipsius os magis dehiscat & amplietur, fiuntque tunc aut ex spongiolis uehementer compressis et intortis, aut ex radice gentianae. haec enim dum multum humorem quo scatet uulnus, combiberint, turgescunt, & ita magis hiantem plagam reddunt. Caeterùm forma linamentorum aequalis esse debet, turundarum uerò inaequalis, in modum clauiculi lignei, quem Latini impagem uocant, ne scilicet intrò labantur.","prev":{"citation":"De chirurgia 61","label":"SEQVVNTVR FORMVLAE ALIQVOT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/61"},"next":{"citation":"De chirurgia 61.4-7","label":"61.4 to 61.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/61.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/61.4"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}