{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 63-3","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 63-3","ref":"63-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/63-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/63-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/63-3.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":236,"text":"est. Moueri autem & ambulare alienum est, sed ijs praesertim, qui in inferioribus partibus uulnerati sunt. Vt uenerem summoperè deuitent, submoneto. Item iram, contentionem, & Venus Affectus aniomnes uehementes animi motus. mi, Caeterùm ubi uulneratus à phlegmone & abscessu fuerit assertus, pleniore ui Victus paulo plenior, quan ctu tutò uti potest, & ad pristinam consuetudinem paulatim redire. Vtatur igitur do uulneratis tunc uino aliquo generoso, & carnibus probum sanguinem generantibus, ac na concedendus. turam, hoc est, uires refocillantibus. Cuiusmodi sunt carnes gallinarum, capo rum & ueruecum, seu castratorum arietum, & quae eius generis sunt. Quòd autem talis uictus ratio utilis sit, & accommoda uulneratis, ex eo comprobatur, quoniam uirtutem fulcit & corroborat, neque febrem commouet. Sed nec phlegmonas, nec haemorrhagiam concitat, ac praeter haec alimoniam utilem & conuenientem subministrat. Proinde hanc summoperè commendant, in recens acceptis uulneribus, tum celebres medici, ut Galen. Haly, Razes, Auicenna: tum Vulnerati à ui etiam recentiores chirurgi, Brunus inquam, Guilielmus à Salliceto & Lanfran no per initia cus, à quorum sententia & opinione desciuerunt, Theodoricus & Henricus, qui abstineant. ab initio diaetam uinosam & calidissimam uulneratis praeter rationem imperabant. Aiebant enim uulneratorum imbecillam uirtutem protinus firmandam ac roborandam esse, idque uini potione commodè praestari. Quorum nimirum sententiae in totum aduersatur Galenus libro primo aphorismorum, commentario quar to, sic inquiens: In aegrotantibus rarò accidit, ut robur corporis majus reddere, Vires in mor. quàm acceperimus, studeamus. Magna uerò ex parte properamus in longis quidem „ bis non esse au morbis, fouere uires: in acutis uerò paulatim debilitatas conseruare.","prev":{"citation":"De chirurgia 63-2","label":"INSTITVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/63-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/63-2"},"next":{"citation":"De chirurgia 64.1-4","label":"64.1 to 64.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/64.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/64.1"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}