{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 65.9-13","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 65.9-13","ref":"65.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/65.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/65.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/65.9.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":348,"text":"Tribus igitur modi: fit conuulsio, inanitione, repletione seu plenitudine, & compatiendi societate, hoc est, cerebro lege commertij patiente, & alteratis per continuationem partibus, ut contingit in conuulsione quae fit ab ictu ferae cuiusdam uenenatae. Primus modus qui scilicet fit propter euacuationem seu inanitionem, accidit in superfluis purgationibus, & in copiosis atque immoderatis sanguinis profusionibus: quem conuulsionis modum (siquidem accepto uulnere acciderit) malum ac periculosum esse testatur Hippocrates hoc Aphorismo: Vbi sanguis plurimus fluxe rit, singultus aut conuussio superueniens, malum. Crebrò enim mortem afferunt In magnis quoque ac uehementissimis ardoribus, & adurentibus (ut dictum est febribus, ac colliquante putrilagine, hic conuulsionis modus euenire consueuit, malum sanè maximum & penè insanabile, ut Galen. annotauit in commentario illius aphorismi Hippocratis: Febre conuulsioni superuenire melius est, quàm febri conuulsionem. Secundus conuulsionis modus fit propter inflammationem & alios tumores praeter naturam (quos οἰδήματα uocat Hippocrates) in uulner bus derepentè disparentes seu euanescentes, ut in fine quinti Aphorismorum hac sententia testatus est idem Hippocrates: Quibus tumores in uulneribus apparent, non conuelluntur maximè (id est, non admodum, seu non ualde spasmo cor ripiuntur) neque insaniunt. Verùm his deletis atque euanescentibus, derepentè quibusdam à tergo siue retrò, conuulsiones & distensiones fiunt: quoties scilicet (ut in commentario ait Galenus) uulnera ponè, id est, à tergo infestant. Immoderata quoque frigiditas neruosis partibus adueniens, hoc conuulsionis g nus inuehit: neruos enim in unum cogit, stipat, cohibet atque implet. Quod & hoc aphorismo expressit Hippocrates. Frigidum, conuulsiones, distensiones, liuo res, rigores febriles (inducit, suple, uel affert.) Sicuti enim nequaquam conuenit, neruos ipsos seu ipsorum neruorum substantiam, ab immodico calore dissolui, sic neque plus iusto, & ultra modum conuenientem refrigerari, substringi, et in unum cogi ac stipari. Tertius conuulsionis modus dolore excitatur, cuius communis causa est authore Platone in Timaeo, pathos praeter naturam, uiolen ter & affatim incidens. Ab his enim (inquit Hippocrates Platone uetustior) quae naturam mutant ac corrumpunt, dolores excitantur. Hac quidem uocula (cor rumpunt) & celeritatem & uehementiam transmutationis indicans. Porrò ue hementes eueniunt in tactu, (qui inter reliquos sensus dolore maximè afficitur) à naturali habitu transmutationes, ob uiolentum calidi frigidique occursum atque ob eas res, quae contundere, secare, pungere, extendere aut erodere possunt. Quippe res huiusmodi dolorum causae reputantur.","prev":{"citation":"De chirurgia 65.5-8","label":"65.5 to 65.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/65.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/65.5"},"next":{"citation":"De chirurgia 65.14-15","label":"65.14 to 65.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/65.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/65.14"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}