{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 69.9-12","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 69.9-12","ref":"69.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/69.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/69.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/69.9.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Huic autem remedia quae illi imperiti medici digitis frustrà adaptauerant, laesae parti, hoc est, initio spinae, Galenus ipse (ubi mali occasionem intellexit) statim adhibere iussit, atque sic uir ille celeriter sanitati est restitutus. Quae uerò ab insigni atque effatu digna neruorum cor tusione uel diuisione oritur, particularum resolutio, prorsus insanabilis est. So luta enim in illis continuitas nunquam (ut dictum est) perfectè curatur. Recti quidem & conformiter ad Galeni sententiam, Auenzoar astruxisse uisus est, su bitae mortis periculum imminere, si nerui anhelitus, hoc est, respirationi seruien tes, aliquibus uulnerati, aut quouis alio modo insigniter affecti fuerint: in ipsis enim statim perit respiratio. Quo fit, ut praefocati repentè moriantur. Quomo do enim ablata respiratione (quae actio est uitae necessaria) diutius uiuere possent? Si membrum resolutum non imminuatur nec emarcescat, colorque eiu non immutetur, spes aliqua curationis subest. Si uerò contabescat & gracilescat insigniter, colorque natiuus pereat, atque à seipso plurimùm euariet, malum portendit. Paralysis ex vulnere curatio. IN curanda neruorum resolutione (quae paralysis dicitur) ex accepto uulneAre, uel causa alia extrinsecus incidente oborta, praemissa totius corporis uacuatione, uel per purgantia medicamenta, uel per sanguinis detractionem, uel per utrunque uti res exigit: factis item ut decet, humorem in partem resolutam influentium auersionibus, pręscriptaque uictus ratione congrua (quae omnia pe riti alicuius medici consilio fieri debent) topicis remedijs aduersus illam sedulò pugnare debet chirurgus. Itaque cum duabus in hoc affectu profligando Therapeutices, id est, curandi facultatis partibus, opus sit: nempe ea quae uictu & quae medicamentis, tum intro assumendis, tum foris admouendis medetur: eam hic solam curationem exequemur, quae medicamentis forinsecus admouendis, perficitur: ne qui chirurgiam profitentur, diaetetica & pharmaceutica (quae peritissimum & rationalem medicum desyderant) turpiter in magnam laborantis perniciem (ut plaerique hodie assolent) abutantur.","prev":{"citation":"De chirurgia 69.5-8","label":"69.5 to 69.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/69.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/69.5"},"next":{"citation":"De chirurgia 69.13-14","label":"69.13 to 69.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/69.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/69.13"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}