{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 71.5-9","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 71.5-9","ref":"71.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/71.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/71.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/71.5.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":355,"text":"VInerum eiusmodi curatio praeteriam dictas quatuor, aut quinque intentiones communes, unam specialem praecipuamque haberi: nempe sanguinis profusionem cohibere. Quod sanè intelligendum est: nempe si nimis immoderatè „ atque affatim effundatur, ut rectè interpretatus est Auicenna: Satius enim est (in „ quit) ipsum fluentem ex uulnere sanguinem, non omninò, ac statim supprime„ re, sed si nimis abundè prorumpat, eius duntaxat impetum moderatè infrenare oportet. Moderata nanque sanguinis ex recenter accepto uulnere uacuatio non parùm saepe multis profuit. Quando quidem & phlegmonas, & obstructiones, & febrem subinde fieri prohibuit. Quae quidem symptomata atque id genus alia, uulneribus (nisi diligenter prouideris) superuenire ipsiusque solutae unionis consolidationem & curationem magnoperè impedire consueuerunt. Atque il lud fuit Hippocratis praeceptum, quod & à Galeno refertur & probatur libro quarto methodi medendi: Fit enim (inquit Hippocrates) effluente sanguine uul „nus siccius: proindè & sanius. Nam siccum (ut idem ait) sano uicinius est, humi„ dum uerò non sano. Porrò si tantus fuerit ruentis sanguinis impetus, ut cum ijs quae sistendo sanguini in uulneribus communiter admoueri solent, cohiberi non possit, ijs remedijs supprimendus erit, quae in capite de uulneribus uenarum po stea dicentur. Caeterùm tametsi in genere dictum sit, quomodo curandorum uulnerum intentiones perfici debeant: modus tamen specialis, quo in carne perfici debeant, in sequentibus dicetur. Huius autem inuentio habetur ex differentijs uulnerum suprà commemoratis, ad hunc modum. Vulnus illud simplex dicitur Galeno, Hippocrate & alijs medicis quod solum consistit, hoc est, quod sine deperditione est substantiae, nec ullum alium affectum aut symptoma adiunctum habet. Vulnus igitur simplex non erit, si quae uulnerata est particula fluxio ne uexetur, si malo succo uitiosa sit, si omninò extra naturalem temperiem fue rit, si ulla cauitas adsit, si aliqua cutis amissio facta fuerit. Itaque ubi simplex uulnus, quodque solùm consistit in carnosa particula, non adeò saltem magnum, incidit dissidentium labiorum commissionem seu coniunctionem, quae sola de centi fit ligatura, uinculo scilicet ex duobus initijs circundato, expostulat Gale „ non libro tertio Therapeutices. Quae enim (inquit de simplici ulcere loquens \" dissident atque inuicem distant, si in idem adamussim componas, citra omnem \"reliquam extrinsecus molitionem coalescunt. Nempe sicuti in cauis ulceribus, ut caro producatur, ita in simplici ulcere, ut orae ipsae secum coalescant, atque agglutinentur, sola certè natura causa est.","prev":{"citation":"De chirurgia 71.1-4","label":"71.1 to 71.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/71.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/71.1"},"next":{"citation":"De chirurgia 71.10-12","label":"71.10 to 71.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/71.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/71.10"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}