{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 75.5-8","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 75.5-8","ref":"75.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/75.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/75.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/75.5.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":323,"text":"Quando igitur ut cutis regeneretur, fieri omnino nequit quod superest, efficere est tentandum: nempe instaurare aliquid, quod cuti deperditae simile sit, & carni sit ueluti naturale ali quod tegumentum. Id enim est uulnus iam repletum planumque redditum, ad cicatricem ducere. Qui finis est, quem nunc hic praetendimus: Huius itaque efficiendi ratio haec est. Portio quaepiam subiectae carnis nuper genitae & restitutae (ea scilicet quae summo tenus euidenter apparet) sic alteranda est, ut non am plius caro permaneat, sed ueluti cutis euadat. At quo pacto inquies ita alterabitur? profectò alicuius alterantium qualitatum ope. Ergo (ut Galenus ait) quo „ niam cutis carne ipsa tum siccior est, tum etiam densior, si carnem siccabimus & astrin „ gemus, cuti etiam persimilem reddemus. Et haec quidem est medicamenti, quod „ cicatricem inducit, summa. Verùm ea non satisfacit: nam & glutinatoria tum „ siccabant, tum etiam astringebant, sicuti & epulotica, id est, cicatricem inducen tia. Adijciendum ergo est, quo ordine graduue siccare debeant medicamenta, quae cicatricem inducunt, quemadmodum & de sarcoticis & glutinatorijs feci mus. Id autem ex ipsa rerum substantia facilè inuenies. Epuloticum nanque, id est, cicatricem inducens medicamentum, non modò qui influit humorem (ut glutinatorium) sed eum quoque, qui in ipsa carne subiecta continetur, consumere debet. Quò fit, ut multo profectò siccius quod cicatricem inducat, quàm quod agglutinet, medicamentum esse conueniat. Itaque tres gradus desiccantium medicamentorum, in curatione uulnerum necessariò statuendi sunt. Nempe sarcoticorum, id est, carnem regignentium, quo rum facultas ex primo ordine est desiccantium. Agglutinatorium, quę secundo gradu, uel etiam tertio resiccant. Et epuloticorum, hoc est, cicatricem inducen tium, quae siccandi facultate praedicta adhuc superant. Haec enim non accidentalem modò & confluentem (quae praeter naturam est) humorum redundantiam desiccare ac consumere debet: sed eum quoque humorem, qui secundum naturam est, & in ipsa (ut dictum est) subiecta carne continetur. Quod & sequentibus uer \" bis Galenus testatus est: Glutinaturo (inquit) unum id propositum est, ut eius, quod \" praeter naturam est, redundantiam consumat. Qui cicatricem inducet, non hoc modò, uerùm etiam ut ei, quod secundum naturam se habet, aliquid deradat.","prev":{"citation":"De chirurgia 75.1-4","label":"75.1 to 75.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/75.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/75.1"},"next":{"citation":"De chirurgia 75.9-12","label":"75.9 to 75.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/75.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/75.9"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}