{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 75.9-12","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 75.9-12","ref":"75.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/75.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/75.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/75.9.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"Priusquam igitur uulnus cicatrice possimus obducere, eo usque resiccanda caro est, donec calli similitudinem induerit, & cuti similis euaserit. Quod sanè per se primario ac propriè, hoc est, peculiari facultate, medicamenta effecerint, quae astringendi modicè facultatem habent: & eiusmodi quidem, ut plurimum frigida sunt & sicca. Cuius generis reputantur, galla immatura, malicorium, id est, mali Punici seu Granati cortex, balaustium, qui flos est syluestris Punicae, fructus spinae Aegyptiae, uel eius loco acacia, rhus seu sumach, & eius generis uniuersa, quae modicè astringunt atque desiccant. Per accidens uerò & secundario carnem alterando, & calli instar indurando cicatricem etiam inducunt calida medicamina, quae carnem detrahere ac colliqua re sunt nata, Gal. lib. quinto simplicium, cathaeretica, id est, detractoria dicuntur, uulgò autem consumptiua. Cuius generis sunt chalcitis, & aes ustum non lotum: quod enim lotum est, uerè est epuloticum: & aeris squamma, misy, & fissum alu men, & quòd uulgò uitreolum appellatur. Quae praedictis uerè epuloticis, id est primario, & ex sua facultate cicatricem inducentibus, multò sunt ualentiora. Misy quidem & chalcitis praecipuè. Mitior autem aeris squamma: atque etiam hoc mitius aes ustum: quod etiam si lauabis, utique (inquit Galenus) minus mordens medicamentum habebis. Itaque si quando ijs uti ad cicatricem inducendam in aliorum penuria cogimur, parcissimè ipsis utemur: largius enim admota, mor dicant colliquantque carnem, & ulcus cauum efficiunt. Summum igitur tantum specillum, hoc est, specilli cuspidem, in ea ad exactissimum laeuorem tusa dimittemus, ac post uelut tenuissimum quendam pollinem, partibus quae cicatrice induci postulant, leuiter eas contingentes imponemus. Quòd si illa etiam aduras, ut minus acria, sic ad cicatricem inducendam, reddes magis apta: si uerò etiam la ues, adhuc fient mitiora. Sed de his locupletius atque accuratius dicemus in antidotario, & in tractatu de ulceribus. De cicatricibus reparandis in vulneribus. Eformes atque indecorae cicatrices, tenerae quidem adhuc, & recentes inEstaurantur Razi, admoto diachylo aut lithargyro (ut uocant) nutrita. Cicatrices nigras tollunt oleum in quò radix bryoniae tum candidae, tum nigrae in cocta sit, dum succum reddat impositum: calamintha ex uino cocta, argenti quoque spuma cum rosaceo albo lota.","prev":{"citation":"De chirurgia 75.5-8","label":"75.5 to 75.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/75.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/75.5"},"next":{"citation":"De chirurgia 75.13","label":"Caput VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/75.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/75.13"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}