{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 77.9-12","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 77.9-12","ref":"77.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/77.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/77.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/77.9.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":349,"text":"Fit autem aliquando ecchymosis, & ex oris uasorum apertione, quam anasto Ecchymosis notae. mosin uocant, & ex ea quae à nonnullis diapedesis dicitur: id est, transcolatio Anastoniosis exilitio uel transmissio, aut subsultus. Porrò accidit anastomosis propter tum unde exciteuasis imbecillitatem, tum sanguinis, qui ad os eius impetu ruat, copiam. Adhaec tur. Lib. 5. therap. ob acrem quampiam quae illi extrinsecus incidat, qualitatem. Diapedesis ex Diapedesis un tunica quidem ipsa rarefacta, sanguine uerò tenuato oritur. Accidere praetede oriatur. rea interim potest, & ex gracilium uasorum ore adaperto. Verùm de ea tantum ecchymosi nunc agitur, quae contusionem uel ruptionem consequitur. Hanc igitur ecchymosin propter solutam unitatem affatim factam, dolores & ob sanguinis in profundo concursum, abscessus nonnunqam insequuntur, qui magna ex parte per halitum digeruntur. Species autem ecchymomatis sunt hy- Species ecchy paepia, quae Romani suggillata uocant, & liuores ex ictu prouenientes, Graecis momatis. hyposphagmata nuncupata, quae & interpreti Auicennae uestigia percussionis: Latinis uerò propriè uibices dicuntur. Ecchymema quod cum magna ac uiolenta contusione incidit, periculo non IVDICIA dè ecchymouacat. Solet enim frequenter (si negligatur) non modò afflictae particulae, sed & mate. corporis totius corruptionem afferre. At si forsan in contusione, quae cum ec chymosi consistit, cutis à carne seiuncta maneat pendula, rarò uel nunquam agglutinatur. Proinde satius est eam praescindere, & exiccantia medicamenta admouere uel absque deligatura, locum sic excoriatum relinquere. Aër nanque ambi ens cutis ipsius instaurationem non mediocriter adiuuat. Curatio ecchymomatis, quod vel contusio, vel ruptio excitauit. CAeterùm quoniam ecchymosis seu ecchymema, plurimùm (ut Galenus ait) Lib. 14. meth. unà cum contusione ruptioneque incidit, iccircò in ipso curando, plures erunt indicationes obseruandae. Semper enim pro affectuum numero, etiam me dendi indicationes respondent. Prima indicatio est, fluentem ad locum affectum materiam uacuare & auer 1. indicatio in cura da ecchytere. Quod optimè quidem fit, authore Auicenna, uenae sectione, quam omnes mosi obseretiam artis periti, in hoc affectu imperant, quamuis corpus mundum, hoc est, uanda. purum ab excrementis fuerit. Secunda intentio est, dolorem sedare & parti laesae, ne fluxionem excipiat, ro2. intentio. bur afferre, rebus frigidis & stypticis eam perfundendo atque illinendo. Vnde Ra zes & Lanfrancus partem eo uitio laborantem, inungebant rosaceo, & post unctionem, puluere myrtillorum respergebant, ac mediocri deligatura stringebant.","prev":{"citation":"De chirurgia 77.5-8","label":"77.5 to 77.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/77.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/77.5"},"next":{"citation":"De chirurgia 77.13-14","label":"77.13 to 77.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/77.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/77.13"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}