{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 81.1-4","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 81.1-4","ref":"81.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/81.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/81.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/81.1.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"Cap. XII. De uulnere, cum profusione sanguinis, ex uenis, & arterijs. OSTEA quàm uulneribus, quae carnosis partibus incidunt, abundè satis determinatum est, nunc tempestiuum uidetur Galeni doctrinam atque institutum sequentes, de ijs uulneribus dicamus, quae in arterijs & uenis fiunt. Ergo si cui arteria uenam ue magna uulnerata est, & copiosum sanguinis profluuium continuo superuenit, & glutinari id uulnus, dif ficile quidem etiam in uena est, in arteria uerò non solum difficile, sed etiam quod fieri (sicut nonnullis medicorum est uisum) omninò fortasse non possit. Di cendum ergo de utrisque est, uulnere inquam, in arteria, aut uena accepto, & haemorrhagia, ac prius quidem de sanguinis profluuio, quippe quod magis urgeat: secundo uerò loco de ipsius uulneris agglutinatione, ac curatione. Sanè pro fluit ex uena, uel arteria, sanguis, aut tunica earum diuisa, aut reserato earum ore (Gręci ἀνασόμωσιν uocant) aut (ut sic quis dicat) ratnscolatus, siue transmissus, ut in diapedesi. Verùm quoniam in duabus posterioribus causis solent magis medici, quos physicos appellant, accersi: hîc duntaxat agemus de sanguinis effu sione, quae ex prima causa ortum habet, & uulnera consequitur, haec nanque ad chirurgum magis uidetur pertinere. Caeterùm sanguis profunditur interdum ex Differentiae. arteria, interdum ex uena, atque ex earum quidem aliquando una duntaxat: nonunquàm uerò ex pluribus, ijsdemque, uel maioribus, uel minoribus. Sed & sanguinis eruptio, accidit ex eo interdum uulnere, quod cum amissione fit substantiae: aliquando uerò ex eo, in quo nihil substantiae deperditum est. Interdùm etiam cum erosione: interdum uero citra erosionem, quae Graecis διάβρωσις di-Diabrosit. citur. Item quandoque iam profluit sanguis, & quandoque postea fluxurus est. Interdum quoque causa huius profluuij sanguinis apparens est, quae in uena aut arteria diuortium facit, cuiusmodi est sagitta, telumue aliquod, aut erosio prae sens, & non ex uulnere excitata. Hae itaque sunt differentiae praecipuę, profusionis sanguinis in uulneribus, à quibus curandi indicationes desumuntur. CAVSAE. Porrò causae fluoris sanguinis, ex diuisione tunicę uenarum, aut arteriarum, sunt, uulneratio, contusio, ruptio, erosio.","prev":{"citation":"De chirurgia 81","label":"81","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/81"},"next":{"citation":"De chirurgia 81.5-8","label":"81.5 to 81.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/81.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/81.5"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}