{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 81.5-8","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 81.5-8","ref":"81.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/81.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/81.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/81.5.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":340,"text":"Quae autem uulnerant, ea sunt acuta, atque ad secandum habilia: cuiusmodi sunt sagittae, & gladij. Quae contundendo soluunt, ea grauia duraque sunt, ut sunt lapides, aut quaepiam grauis moles. Quae rumpunt omnia id tensionis interuentu faciunt. Tensionem autem efficiunt, intentior actionis uehementia, succi abundantia, non utique uirium respectu, sed quae cum à uase suo non continetur: etiam casus ab alto, & graue quippiam durunque incidens. Erosio autem uenis & arterijs intrinsecus saltem accidit, ex succo aErosionis causę internę liquo, cui mordens natura insit, ut est bilis flaua uel atra superassata. Ex ijs itaque manifestum euadit, quòd uenae, uel arteriae uulnerari non possunt, quin cutis & caro uulnerentur. Proindè suppresso iam sanguine, glutinandi, seu (ut dicunt) incarnandi indicationes, ab ipsis (carne inquam & cute) sumendae sunt, ut in sequentibus dicetur. Signum uenae, atque arteriae incisae, est sanguinis profusio. Quòd si sanguis Discretio quando sancum impetu ac saliendo profluat, & tenuis ac flauus feruensque appareat, arteri guis ab arteam diuisam esse significatur. Si uerò crassior & nigrior conspiciatur, ac quietè ria, & quando à uena reijcisine pulsu, & citra saltum effundatur, iudicium est ipsum à uena effluere. Haetur. morrhagia, id est, sanguinis profluuium, omnium calculo ac iudicio periculosa Prognostica. est. Nisi enim constiterit ac supprimatur, mortem affert ineuitabilem. Quippe Aphor. 3. quòd sanguis (ut dici solet) naturae sit thesaurus. Ad hoc syncope, conuulsio, delib. 5. lirium, singultus in haemorrhagijs malum portendunt, ut Auicenna post Hippo cratem annotauit. Porrò subit admirari, quod Arnaldus scriptis prodidit: Nem pe quod arteria per transuersum dissecta, promptius coalescit, & agglutinatur, quàm si secundum longitudinem esset diuisa. Curatio profusionis sanguinis ex uulnere. CApita methodi, qua sanguinis profluuia, quae ad manum sunt, curantur, duo traduntur à Galeno, quibus Auicenna tertium addit. Vt igitur omnium fiat mentio, haemorrhagia trifariam sistitur. Modi tres siPrimò ijs quae fluxionem auertunt, tum deriuando, tum reuellendo: secundò stendae haemor infrenantibus atque intercipientibus fluxionem: & tertiò, topicis, id est, locarhagiae. libus auxilijs. Porrò ex ijs, quae sanguinis profluuium auertunt, tam à uenis, quàm arterijs sanguinem fundentibus (huic enim haemorrhagiae proprię debentur auertentia Auertentia. eiusmodi auxilia) quaedam id efficiunt citra ullam extra corpus uacuationem: alia uerò cum euacuatione.","prev":{"citation":"De chirurgia 81.1-4","label":"81.1 to 81.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/81.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/81.1"},"next":{"citation":"De chirurgia 81.9","label":"Cap. XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/81.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/81.9"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}