{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 82.5-8","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 82.5-8","ref":"82.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/82.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/82.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/82.5.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"Hac enim ratione, etiam frigida pota, saepe haemorrha „ gias suppressit: idem facit & frigida foris infusa. Sed & quinto Aphorismo „ rum in ijs frigido utendum esse praecipit Hippocrates, unde fluit sanguis, aut fluxurus est, non ad ipsa (inquit) sed circa ipsa, unde influit. Topica, hoc est, localia, remedia, quibus sanguis cohibetur, tametsi numero octo ponantur ab Auicenna, ea tamen nunc ad quinque reduximus. Primum genus auxilij fit per suturam: secundum, per linamenta, quos μότους Graecè uocant, uel per penicillum siue turundam, quod aiunt: tertium remedium est totius uasis sanguinem fundentis praecisio: quartum deligatura, & uinculum: quintum est adustio per candentia ferramenta, uel per caustica medicamenta. Primus modus coërcendi sanguinem, qui per suturam sit, his maximè uulneribus competit, in quibus nulla facta est substantiae deperditio. Tunc autem commodè fit sutura, cum uulnus ipsum à sanguine concreto, qui thrombos Graecè dicitur, integrè est repurgatum. Itaque hoc peracto, ipsius uulneris labra in idem adducenda sunt, nostrarum manuum opera: ubi sic ad manum uulnus se exhibet, postea consuantur, sutura quidem communi, uel ea quam pelliones facere solent, praesertim si magno impetu sanguis prorumpat. Dum autem ita sui tur uulnus, satis altè acus in carnem demittenda est. Post haec, puluis astrictorius superponendus erit. Deindè stupae oui candido liquore, & puluere illo astringente, cuius in sequentibus fiet mentio, imbutae, superimponendae erunt. His ritè peractis, membrum affectum deligandum erit, & situ apposito collocandum. Appositus enim uulneratę partis situs, inter haemorrhagias remedia Galeno censetur. Quòd autem modus is supprimendi sanguinem, utilis sit, ex eo manifestum euadit, quòd labra uulneris prius hiantia, & adinuicem distantia, in unum adducuntur, & inter se committuntur, locus affectus refrigeratur, & astrin gitur. Quae omnia in hoc affectu Galenus desyderat, libro quinto suae methodi medendi. Sed & saepe asserit Auicenna in quarto, necessarium esse ut carnis uulnera consuantur. In quo etiam Theodoricus, & Henricus consentiunt.","prev":{"citation":"De chirurgia 82.1-4","label":"82.1 to 82.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/82.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/82.1"},"next":{"citation":"De chirurgia 82.9-12","label":"82.9 to 82.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/82.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/82.9"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}