{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 82.9-12","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 82.9-12","ref":"82.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/82.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/82.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/82.9.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"Dicunt tamen plurimi Galenum non praecipere uenarum, arteriarum, & intestinorum uulnera, suenda esse, quippe quòd dura nimis, & exanguia sint, atque ideò agglu tinari, & in pristinam unionem coire non possint. Verùm pace illorum (inquit Guido) dixerim, non inhibuit Galenus, suenda esse uenarum & arteriarum uul nera: quòd si id tacuit, certè affirmasse uidetur. Quinimò & litera ipsius Galeni ec quod dicimus planè innuere uidetur, quae sic habet: Neque enim suere fas est, are: teriae, uenaeue uulnus, ueluti dixerunt, qui nullam à uulneratae partis substantia naturaque sumi indicationem aiunt. Sed tu (subaudi) per regulam oppositorum, nos qui sumimus indicationem à substantia, & natura partis uulneratae, suemus eas. Quòd si non seorsum ac separatim, coniunctim saltem cum carne, ad modum peritonaei, id est, ut peritonęum suere consueuimus. Atque ita si non iuxta primam intentionem coeant, atque agglutinentur, saltem iuxta secundam (uti superius in sermone communi diximus) coibunt. Secundus modus supprimendi sanguinem, qui fit per linamenta, & uulneribus in quibus aliqua est substantiae deperditio, potissimum accommodatur ita perficitur. In primis uulnus ipsum puluere aliquo, qui astringendi faculta tem habeat, respergito, deinde linamentis, uel stupis hiantem plagam oppleto: siccis quidem primum: deinde si haec parum proficiunt, aceto, uel ijs medicamentis, quae sanguinis supprimendi facultatem habent, madefactis: supraque spongiam ex aqua frigida expressam imponito, ac manu superposita, eam comprimito, uel alligato: & post haec membrum appositè (ut superius dictum est) collocato. Qui sanè modus sistendi sanguinem apprimè utilis est, ut loco paulò antè ciee tato testatur Galenus, sic inquiens: Obstruetur uasis sanguinem fundentis) oscu ee lum, & sanguine ipso concreto, qui thrombos Graecè dicitur, & ijs, quae foris ce illi imponuntur: cuiusmodi sunt linamenta, quos μότους Graecè uocant, & medicamenta ea, quę iccircò quòd ex lenta crassaque substantia consistant, meatus obstruunt, Graeci emplastica uocant. Horum autem optima sunt eidem, quae ex frixa resina, & farinae triticeae tenuissimo polline, & gypso, alijsque id genus sunt confecta, oui candido macerata, & cum leporinis pilis imposita.","prev":{"citation":"De chirurgia 82.5-8","label":"82.5 to 82.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/82.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/82.5"},"next":{"citation":"De chirurgia 82.13-15","label":"82.13 to 82.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/82.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/82.13"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}