{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 83.1-4","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 83.1-4","ref":"83.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/83.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/83.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/83.1.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"Modus alius supprimendi sanguinem, qu statim fluxu rus est. Praecepta quę dam, de sup primendo sanguine obseruanda. Digitus comprimens. autem est iuxta eiusdem Galeni sentententiam, utrunque facere, funem quidem radici uasis circundare, & quod deinceps habetur, id est, inde procedit, prae cidere. Radicem uasis uocat hîc Galenus, priorem eius partem, quae uel iecinori propior est, uel etiam cordi. Haec (inquit) in collo, ab in feriore est parte inbrachijs, & cruribus, à superiore. In singulisque reliquarum partium, prout ex dissectione intelligere licet. His sic peractis, implendum carne uulnus quamprimùm est, priusquam funiculus à uase decidat. Nisi enim producta caro prius locum, qui circa praecisam arteriam est, impleuerit, si locus aliquis uacuus superfuerit, utique quod Graeci aneurysma dicunt, sequitur. Quintus modus, excretionis sanguinis sistendae, qui per adustionem fit qua cru sta (quam Graeci escharam uocant) inducitur, maximè competit uenis, suę unionis diuortium ab erosione perpessis, Galeno ipso authore sic ad uerbum inquiente: Maximam autem necessitatem, uel crustificis, id est, crustam inducentibus medica „ mentis, uel ignitis ferramentis utendi animaduerti, ubi ex erosione putrescentis „ alicuius profluuium sanguinis concitatur. Hic itaque modus sistendi sanguinem n perficitur, tum candentibus ferramentis, tum medicaminibus crustam inducenti bus, quibus cum calore astringendi facultas sit coniuncta. Cuius generis sunt chal cantos, id est, atramentum sutorium, misy, & chalcitis, seu quod uitreolum uulgò ap pellatur, ijsque tam ustis, quàm non ustis. Quae autem ex calce uiua, id est, non extincta conficiuntur, ualentiora quidem his sunt: caeterum quia astringendi uim non habent crustae, quae ab ipsis fiunt, citius excidunt. Haerent autem diutius, quae ab astrin gentibus: quod utique longè est utilius. Quippe ita prius in basi, seu in imo earum caro supernascitur, efficiturque uasis profluentibus ueluti operculum, donec uenae agglutinatio facta sit. Vnde nec nosmet (inquit Galenus) praecipites esse, uelu ti nonnulli sunt, ad crustas detrahendas oportet, ubi haemorrhagias periculum imminet. Si enim properes illas resoluere, ac deijcere, tantum inde accidit interdum san guinis profluuium, ut uix cohiberi possit.","prev":{"citation":"De chirurgia 82.13-15","label":"82.13 to 82.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/82.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/82.13"},"next":{"citation":"De chirurgia 83.5-8","label":"83.5 to 83.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/83.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/83.5"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}