{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 85.8-11","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 85.8-11","ref":"85.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/85.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/85.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/85.8.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"Caeterùm neruorum uulneribus, sed maximè punctim inflictis, perperam à principio curatis, maximè omninò inflammatio & putredo superuenit. Ergo cum nerui uulnerati sic iam inflammatione tentantur, & putrefiunt, farinam hor deaceam aut fabaceam, aut potius eruinam in aqua lixiua aut oxymelite, uel syropo acetoso decoctam, loco phlegmone occupato & putrescenti statim illine re oportet. Non autem triticeam farinam aut eius generis cataplasmata, quę par ticulam putrem efficiunt: imò uerò neque aquam caudam adhibebis. Haec enim tametsi reliquis inflammationibus, quas phlegmonas appellamus, sit accommodatissima (ut quae eas ualde mitiget) uulneratis tamen neruis est infestissima. Ab humectantibus nanque, & calefacientibus medicinis, putredo huiusmodi affectibus comparatur. Quòd si uehemens inflammatio cum maximo do lore infestauerit, eruinam farinam aut fabaceam, cum optima sapa addito paucissimo aceto, decoctam illinito: prius tamen parte affecta, oleo calido affatim perfusa. Tanta uerò interdum ex eiusmodi puncturis, & neruorum uulneribus oboritur putrefactio, ut ferro candenti uel caustico aliquo medicamento (cuiusmodi est Aegyptiacum) eam adurere cogamur. Haly Abb. & Auicenna ad eiusmodi phlegmonas, & gangraenas, seu putredi nes, emplastro ex metallicis, & aceto praeparato utebantur, cuius compositio libro tertio de compositione medicamentorum κατὰ γένη, à Galeno sub hac uer borum serie descripta est. Cerae pondo unc. sex, olei unc. nouem, mysios pondo unc. sex, chalcitidis denarij pondo unius, squammae aeris pondo unc. duas, & semis, thuris pondo, unc. semis, galbani pondo uncia. Quae liquari possunt, hoc est, cera & galbanum: liquefacta, metallicis in aceto acri prius accuratè tritis, superfunduntur. Hoc pharmacum ignorauit Galenus, quis composuerit, ne que apud ullum hoc modo citatum unquam (ut ipse testatur) comperit. Eadem tamen praestare, quae & alia quaedam odorata simul & sumptuosa, quae paulò an tè recenset, affirmat. Recentiores autem eo medicamento uti non consueuerunt, sed illo potius quod constat farina hordei, fabarum & orobi, in lixiuio stillaticio (ut prius diximus) decoctis. Quippe quòd à Galeno & Auicenna maximè sit ce lebratum & frequenti experientia, optimum ad hanc rem à multis comprobatum. Addit autem in decoctione Auicenna, mel & acetum.","prev":{"citation":"De chirurgia 85.4-7","label":"85.4 to 85.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/85.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/85.4"},"next":{"citation":"De chirurgia 85.12-13","label":"85.12 to 85.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/85.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/85.12"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}