{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 88.1-4","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 88.1-4","ref":"88.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/88.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/88.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/88.1.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":350,"text":"Neruo denudato nihil a cre admouer dum Lib. 6. metho. Nihil frigidum nudato neruo admouen dum Diapalma Pastilli. Oleum nudato neruo, & uulnerato ni esse admouen dum. Sanies quibus abluenda. Aqua nudato neruo aduersatur. Detersorium medicamentuin. Candens ferrum. Neruorum con tusio promiscuam habet cum ecchymos tu generationis tum curationis rationem Si cum neruo cutis contusa sit. Si dolor unà cum contusio ne infestet. nibus sit optimum, tum salis omninò expers, ut scilicet minima cum rosione sicces. Nihil enim acre (ut diximus) nudato neruo (quae pars est suapte natura sensu uegetissima) unquam admouendum est. Si uerò robustus sit, qui uulnus acce pit, & cui corpus sit à superuacuis humoribus mundum, in hoc fas est, etiam ualentioribus remedijs nonnullis uti, ut pastillis, seu trochiscis ex Polyida authore, sapa calida solutis, & in linamentum illitis. Id autem uel in primis (inquit Gale „ nus) semper habendum curae est, ne quid ex ijs quę uulnus contingent, frigidum „ sit. Quandoquidem ipsa laborans particula, & sensilis maximè est, & principium „ corporis partium primatis nempe cerebro continua, & temperamento suo frigida. Quorum omnium occasione, & ex facili à frigido offenditur, & suam offensam cerebro impertit. Ad iam dicti uerò pastilli usum, propè etiam accedit & medicamenti usus, quod δαχαλκίτεως Galeno nominatur, uulgò autem diapalma. Hoc ergo medicamine si trochiscos Polyidae ad manum non habemus, uti tutò poterimus. Pastilli autem Polyidae ex quinto libro de compositorum pharmacorum miscella sunt requirendi, quorum si copia non est, Andronis, uel Pasionis, uel etiam Galeni pastillus erit sumendus, quorum compositiones libro superio re cap. de carbunculo descripsimus. Caeterum uulnus eiusmodi oleo perfunden dum non est, praesertim cum nunc memoratis pastillis curatio suscipitur. Nam oleum illorum uiribus aduersatur, & sordidum ulcus reddit. Neque enim parum interest (inquit Galenus) nudo ne neruo oleum, an per interpositam cutem admo ueas. Abluenda igitur à uulnere sanies est, molli lana specillo circumuoluta, in sapa tepida intincta, & mox expressa. Quod si omnia benè atque ex animi sententia succedant, etiam uino dulci, non acri & mordaci, uulnus commodè poteris madefacere. Eo autem iam penè ad cicatricem ducto, etiam utile fuerit album tenue, & quod Graeci oligophoron uocant. Aquae uerò usum, ob causam superius adductam, sicuti & relaxans cataplasma semper in neruo nudato deuitabis.","prev":{"citation":"De chirurgia 88","label":"Caput XIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/88"},"next":{"citation":"De chirurgia 88.5-8","label":"88.5 to 88.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/88.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/88.5"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}