{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 88.5-8","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 88.5-8","ref":"88.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/88.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/88.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/88.5.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":341,"text":"Blandè etiam ac suauiter uulnus (si necessitas urget) deterges unguento ex uermibus facto, uel aliquo alio detersorio medicamento, quod recipiat mel probatissimum, terebinthinam & farinam hordei aut fabarum: uel alio ex ijs quae in antidotario habentur. Nonnulli pro comperto habent, quòd si dissecti nerui ca pita seu extremitates candenti ferro, carne uitata, leuiter attingantur, optimè postea conglutinari. Postquam autem neruum denudatum contexeris, linamenta extrinsecus circunducere oportet, ex medicamento (inquit Paulus) quod angu stis uulneribus faciat: nempe eo quod ex cuphorbio praeparatur, aut fimo columbarum, sed ita ut etiam sanas partes ampliter comprehendat. De neruorum contusione. Eruorum contusionem promiscuam cum ecchymosi, seu carnium contusione habere generationem, facilè nobis insinuat similis utriusque affectus curatio. Itaque illic digerentibus & astringentibus medicamentis utebamur, hîc uerò etiam siccantibus & astringentibus nobis utendum est, praesertim dum cutis unà cum neruo contusa exulcerataque est. Si uerò absque cutis simili affectu neruus quidem contusus est, huic auxilia quibus euocandi ac digerendi facultas in sit, afferenda sunt. Contuso igitur neruo, si cutis simul contundatur & ulceretur fabarum lomentum oxymelite dilutum, aut si magis siccare uoles eruinam cum sapa & modico aceto illines. Quòd si amplius adhuc siccare desideras, irim quo que illyricam, uel eam quam uulgò florentinam uocant, immittes. Recentiores in hoc affectu per initia rosaceum cum oui candido liquore admouent, & miti gato dolore laborantem particulam fouent uino tepefacto, quod crassae sit substantiae, & astrictionis particeps. At si unà cum contusione dolor infestet, picem liquidam cataplasmati è farina faba rum adijcies, & ubi simul bene decoxeris, calens medicamentum applicabis. Vniuersi autem corporis curatio eadem est cum ea, quam paulò antè docuimus. Vt rùm si neruus quidem contusus sit, cutis uerò nihil quod sensui appareat, à natu ra recesserit, oleo calente discussorio, quale anethinum est & rutaceum, irinum quoque & amaracinum, continuè locum irrigabis perfundesue, & lana oleo madefacta fouebis, ac totius corporis curam praedictis similem adhibebis. Porrò si neruus totus sit praecisus, metus praeterea nullus (ut paulò ante diximus) instat, nullum enim inde periculum sequi potest. Membrum tamen ea parte debile efficietur, praesertim si dissectus neruus insignis magnitudinis fuerit. Curatio uerò eius communis est cum ea, quae aliorum est ulcerum.","prev":{"citation":"De chirurgia 88.1-4","label":"88.1 to 88.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/88.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/88.1"},"next":{"citation":"De chirurgia 88.9","label":"Caput XIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/88.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/88.9"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}