{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 98","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 98","ref":"98","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/98","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/98.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":230,"text":"Auicenna au tem decolorata eiusmodi duraque ulceris labra scarificanda esse prae cipit & ab eis sanguinem, admotis etiam cucurbitulis, extrahendum. Sanguine autem quod satis esse uidebitur educto, spongiam siccam, hoc est, nullo liquore madentem, ac postea etiam medicamenta quaedam resiccantia superimponere iubet. Sed & de ijs ante Auicennam ad eundem ferè modum scripserat Hippocrates: qui certè nihil omnino eorum, quibus ad ulcerum curationem est opus, omisisse uidetur. Hic enim non solum ulcerum (ipso etiam Galeno teste) quae citra alium affectum consistunt, sanandorum rationem inuenit (ut quae in siccando, ut suprà dictum est, consistat) sed etiam priuatim per species affectuum cuiusque. Siquidem uel liuidum, uel nigrum, uel rubrum conspicitur, scarificando ac sanguinem emittendo. Mox spongiam statim sicciorem magis, quàm humidiorem, hoc est, siccam potius quàm humefactam, superimponendo. Post haec uerò etiam siccantia remedia applicando. Ab his, si res postulet, rursus sanguinem au ferendo. Ac mox iterum talia peragendo, donec parta omnino sanitas sit. Quod si labra ulceris dura, callosaque appareant, etiam ea excidendo. Cum uerò amplius progressus huiusmodi affectus est, deliberatio incidit, excidendum ne omne id sit, quòd praeter naturam uisitur, an spatio potius curandum: proculque dubio est, aegri animum hoc casu consulendum esse. Aliqui enim longiori tempore cu rari citra sectionem malunt: aliqui quiduis subire, dummodò citius sanentur, sunt parati. Caeterùm excidere (ut postea Galenus ait) res est promptissima, maius uerò quippiam atque artis egens, medicamentis sanare. Varicum cum vlcere complicatarum curatio.","prev":{"citation":"De chirurgia 97-4","label":"Cap. X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/97-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/97-4"},"next":{"citation":"De chirurgia 98.1-4","label":"98.1 to 98.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/98.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/98.1"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}