{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 98.1-4","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 98.1-4","ref":"98.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/98.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/98.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/98.1.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":326,"text":"Cap. XII. ARICVM superiacentium, hoc est, supra exulceratum locum existentium occasione, contumax ad sanandum saepe ulcus redditur: quippe quod ex his humiditas aliqua ad exulceratas partes defluat. Eas igitur (ut suprà dictum est) prius sanare oportet, ut deinde mox ulcus sanemus. igitur uarices, qui cruribus & alibi quàm in testiculis prouenire solent, hoc modo ex Hippocratis atque Aetij Antiocheni, & Pauli Aeginetae sententia cu rabis. Primo in cute, uasi elato seu uenae in fastigium tumefactae, hoc est, uarici adiacente, simplicem sectionem scalpello per longitudinem facito. Ita leuiter tamen, ut uenam sic in uerticem elatam non diuidas, & scalpello penetres, sed sola cutis incidatur. Ducta sic leuiter in cute sectione, oras uulneris hamulis diducito, & membranulas, cultro ad ramicem aquosum accommodo, sensim ac blande excoriato. Mox uena detecta nudataue, & à circumiacentibus corporibus undequaque explicata, eam uolsella aut obtuso hamo attrahito, ac suspensam teneto. Deinde acum duplex linum seu lineum funiculum duplicem trahentem sub ijcito, subterue transmittito: linique habenulam amputato, sic ut duo funiculi ef ficiantur. Tum uenam dilatatam, non aliter quàm in phlebothomia fieri solet, scalpello per medium diuidito, ac sanguinis quantum satis esse uidebitur, detrahi to. Deinde altero funiculo superiorem uasis partem constringito, crureque eleua to, sanguinem qui in ipso apparebit, manuum expressu euacuato. Quod ubi factum fuerit, uenam ab altera parte lino altero rursus deuincito. Partem uerò illam uenae, quae inter duo uincula est, uel statim excindito, uel manere sinito, usque dum putrefacta sua sponte cum funibus excidat. Peracto opere, sicca linamenta in plagam inserenda sunt, spleniumque oenelaeo, id est, uino cui oleum adiectum sit, madens superimponendum ac deligandum est. Tum linamentis me dicamento aliquo ad pus faciendum apto, imbutis, curatio prosequenda erit, caetera quae reliquis ulceribus communia sunt, peragendo. Sed interim quies ęgro imperanda seruato accliui membri decubitu: ne si decliue iaceat, humores ad ipsum confluant. Pranso autem magis quàm ieiuno & parum pleno potoque, item concalefacto, & (ut Paulus uoluit) loto, dieque calido potius quàm frigido, uenam eiusmodi (si dictis Hippocratis auscultes) secabis atque ex ea sanguinem mit tes.","prev":{"citation":"De chirurgia 98","label":"Cap. X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/98"},"next":{"citation":"De chirurgia 98.5-7","label":"98.5 to 98.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/98.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/98.5"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}