{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 99.5-8","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 99.5-8","ref":"99.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/99.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/99.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/99.5.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"Varix Potest & uarix superiacens, uel lienis auctior & malè affectus, uel in iecinore ui Lienis aut ietium aliquod: praeterque hęc omnia, imbecillitas aegrę partis, quę (ut Galenus ait cinoris uitium. Imbecillitas ipsa quoque intensa quaedam est intemperies, ulceris curationem in multos menpartis. ses protrahere. Quinetiam uitiosus in toto corpore succus (cacochymiam uo Cacochymia. cant) maxima causarum est, quae incommodare ulceribus possunt, & ea diuturna contumaciaque efficere. Vexat sanè non minus ulcera, atque ea curatu difficiPlethora, lia reddit, succorum aequabiliter se habentium exuperantia, quam plethoram appellant. Quae omnes causae, & si quae sint aliae, in duas (ut suprà docuimus) reuocari possunt: nempe in carnis subiectae intemperiem, & humorem confluentem. Itaque si eiusmodi ulceribus dysepulotis, id est, aegrè cicatricem admittentibus, maleficis, contumacibus atque inueteratis, aliquando mederi uelis, necesse est causas, quae illa creant, primum summoueas atque abscindas: deinde maligni ipsius ulceris curationem aggrediaris. In morbis nanque omnibus nedum ulceribus, in quibus effectrix causa adhuc manet, ab hac inchoanda curatio est. Magna igi tur attentione inspiciendum uenit, num corpus totum cacochymum uel pletho ricum existat, uel sien, aut iecur malè afficiatur, uel labra ulceris dura, & collosa sint. Item non aliqua insignis subsit partis ulceratae intemperies, aut etiam uarix aliquis superiacens fuerit, cuius occasione contumax ad sanandum ulcus redditur. Ergo si totum corpus cacochymia aut plethora laboret, prius expurgare uacuareque expedit, quam medicamentum ulceri admoueas. Si uerò lien aut iecur malè afficiatur, his prius prouidere, deinde ad ulcus curandum uenire opor tet. Ad eundem modum & uarices, qui saepe supra exulceratum locum sunt, pri us (ut suprà docuimus) tollendi sunt, deinde mox ulcus sanandum. Intemperies Malignorum & contumaci um uicerum summus cura tionis scopus Mordacia me dicamenta quid efficiant. Duo alij scopi ad summum & generalem scopum assequen dum necessarij. 1. Repellendum quod influit. 2. Digerendum quod iam par ti inhaesit. Medicamenta dysepulotis & malignis ulce ribus sanandis accommoda Lib. 4.","prev":{"citation":"De chirurgia 99.1-2-4","label":"99.1 to 99.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/99.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/99.1-2"},"next":{"citation":"De chirurgia 100.1-4","label":"100.1 to 100.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/100.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/100.1"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}