{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia xvi","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia xvi","ref":"xvi","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/xvi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/xvi","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/xvi.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":436,"text":"tot passim errorum ac mendarum portentis scatentem, tamque inculta, squalenti, atque impura barbarie conspersam, ne dicam conspurcatam, reperissem: tum in animum induximeum, opus eiusmodi, ab illis, quibus ita refertum erat, erroribus repurgare, & à uocabulis illis sordidioribus, atque ex intima ferè plebeij sermonis faece acceptis, si quando per ocium liceret, pro mea uirili parte, uindicare. Videbam enim plerosque omnes, qui in disciplinis humanioribus, & elegantioribus literis probè erant instituti, foedam eiusmodi, atque impuro nimis sermone traditam chirurgiam auersari, ab eiusque lectione, uel in ipso uestibulo adituque, perterritos, statim se subducere: nimirum existimantes (nec abs re quidem) disciplinam omnem detracto cultu orationis sordesce re. Contrà autem considerabam, chirurgicos hosce commentarios, remedia quàm plurima, ad eos affectus, quae manus operam desyderant, longè optima & efficacissima continere: ac methodo, tum ad rectè docendum, tum ad facile discendum aptissima conscriptos esse. Itaque operis huius non poenitendi, nec usque adeò (ut existimo) aspernandi prouinciam, eo consilio subiui, ut ipsum à mendis, quibus scatebat, foedioribus uindicatum, uelut reformarem, & quanta maxima possem diligentia ac fide recognitum in lucem proferrem. Plurima igitur ex Galeno & Hippocrate à Guidone ipso desumpta, deprauatè ac perperam ex uetere illo barbaro interprete citata, uel ex doctis & fidelibus Latinis interpretibus in sensum germanum restituimus, uel ad fidem Graeci exemplaris in Romanum sermonem foelicius conuertimus: eaque non rarò, si quando obscuriora apparebant, sermone magis dilucido explicuimus: quae uerò breuitas suppresserat, aut ambigua effecerat, sic expressimus, ut omnis ambiguitas tolleretur. Corruptas morborum penè omnium, de quibus disserebat, & remediorum praesertim simplicium uoces propè innumeras abiecimus, & alias magis germanas, lectas, & proprias tum Graecas, tum Latinas in locum illarum suffecimus. Ad haec, locos quamplurimos densissimis obscuritatis tenebris obductos, penitusque retrusos in lucem clarissimam, non mediocri labore & diligentia reuocauimus. Graecas item dictiones, & Latinas sanè multas cum barbaris, & Arabicis aliud longè significantibus turpissimo errore confusas distinximus, & explicuimus. Romanas quoque etymologias, Grę cis uocibus ineptissimè attributas, reiecimus: & ueram illis interpretationem ex probatis authoribus iuxta linguae utriusque proprietatem adiecimus. Quae falsò erant ab eo posita, (erant autem non parum multa) emendauimus, & rationibus firmissimis, adiectis etiamnum classicorum authorum sententijs ad rem uel maximè facientibus, refutauimus. In reliquis, quae crassam nimis supinamque barbariem resipiebant, ea paulò tersius, ac nitidius, ne lectori sordescerent, expressimus. Denique Guidonis commentarios de chirurgia conscriptos, ex purissimis Graecorum, uidelicet Hippocratis, Galeni, Pauli Aeginetae, & Aëtij Amideni fontibus, ac longè eruditissimis, atque elegantissimis Cornelij Celsi de re medica libris, ita locupletauimus, & illustrauimus, à mendisque illis sordidioribus, ac portentosis erroribus, quibus passim deformati erant, expurgauimus, ut non iam amplius Cauliaci illius opus, sed nostrum meritò ab omnibus dici & aestimari possit. Quod & me etiam tacente facilè uidebunt, ac (nisi iniqui fuerint aestimatores) ingenuè fatebuntur, quicunque nostras has institutiones chirurgicas accuratius perlustrauerint, & eas cum scriptis","prev":{"citation":"De chirurgia xv","label":"EPISTOLA NVNCVPATORIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/xv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/xv"},"next":{"citation":"De chirurgia xvii.1-4","label":"xvii.1 to xvii.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/xvii.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/xvii.1"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}