{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia xvii.5-7","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia xvii.5-7","ref":"xvii.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/xvii.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/xvii.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/xvii.5.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":235,"text":"Quod autem ad stylum attinet, quo in hoc opere, quod totum ad docendum res, easque non indignas cognitu, est accommodatum, usus sum: non tam religiosus fui, ut illum tam anxium uerborum delectum, tamque splendidum orationis cultum, & ornatum ubique obseruarem, qualem ab omnibus, qui in communem utilitatem aliquid scribunt, exigere solent delicatuli isti lautioris eloquentiae institores, qui omnem dictionem atque orationem ut putridam auersantur, ac respuunt, quae ex Tulliana officina deprompta non sit: cùm tamen Tullius ipse non requirat eloquentiam à philosopho: quam etiam neque Seneca usquam desyderat, nisi cum paruo constat, cumque ultrò adest, ut res magnas (inquit) magni „ ficè prosequatur. Caeterùm & si res ipsae etiam, quas hic tractamus, orationis „ cultum, & ornamenta dicendi admitterent, ne uacabat quidem, dum haec horis succisiuis commentabamur, ut singulas tum uoces, tum sententias ita superstitiose expenderem, & adeò curiose persequerer. Sed nec licet nobis etiam esse tam disertis, qui seueriores Musas colimus: quique non ad ingenij ostentationem scribimus, aut ut uberem famae messem nobis comparemus, sed publicam duntaxat studiosorum utilitatem spectamus. Atque huius sanè rei nos subinde admonuit lacobus Syluius, arctissima consuetudine, uel ab ipsa ferè statim ineunte adolescentia mihi semper coniunctissimus: uir cum omni arte ingenua, liberalique doctrina, tum medicinae scientia praestantissimus, ut copiosae dby ( ogl piosae & eruditae eius lucubrationes abundè testantur. Itaque, si rectè iudico, effeci, ut stylus noster neque nimis neglectus, neque anxiè nimis & ambitiose elaboLibri duo pe ratus, sed temperatus & mediocriter cultus uideri possit: quanquam duobus stremi.","prev":{"citation":"De chirurgia xvii.1-4","label":"xvii.1 to xvii.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/xvii.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/xvii.1"},"next":{"citation":"De chirurgia xviii","label":"PRAEFATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/xviii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/xviii"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}