{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Icones animalium 101","citation":"Conrad Gessner, Icones animalium 101","ref":"101","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/101","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/101.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"Icones animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium","urn":null},"verse":false,"words":330,"text":"Theodo rus Latinè Viuerram transtulit: nullo, ut opinor, (inquit Scaliger) alio argumento, quàm quòd Pli nius aiebat genitale esse osseum Mustelis & Viuerrae. id enim de Ictide Philosophus in secundo. Caeterùm de Ictide loquens ipse Plinius, Graeca uoce nominauit: neque Viuerrae naturam descripsit cum propensione ad depopulanda mella, sed ad Cuniculos tantùm debellandos. & Mustelas numero plurali cum posuisset, addidit: Viuerrae, in singulari. Tum autem Viuerra non solùm mel non appetit, sed oblatum & respuit et fastidit. Vna etiam eo gustato contabuit: atque in eo fuit, ut penè moreretur. Haec ille, ut Viuerram neque Ictidem, id est, Mustelam rusticam esse, neque omnino Mustelarum generis, sed sui, ostenderet. Ictidem animal mellis auidum esse, & aluearibus officere, Aristoteles prodidit. Gręcum quidem Viuerrae nomen nullum indicat Scaliger. At Strabo libro 3. de Cu niculis Hispaniae loquens, & uenatricibus earum Viuerris, Ictides nominat, ex Africa importatas scribens: quo argumento & Mustelarum generis eas esse, & Ictides rectè nominari fortè aliquis asse rat, sed ita ut Ictidum species non sit una. Mauritania Mustelas alit Felibus pares ac similes, nisi quòd rictus eis eminentior & oblongior est, Stra bo, sunt autem hae nimirum Viuerrae, σερεόικος ab Arcadibus appellari animal album, simile Mustelae: quod sub quercubus & oleis nascatur (aut uersetur,) & glandibus uescatur, apud Etymologum & Hesychium legimus. & conuenit quidem Furonis quod ad literas σερεοίκον nominis pars prior: significatio (Latinè enim domiportam sonat) non conuenit: sed Cochleae & Testudini. ¶ Viuerra sub terra tanta est ferocia, ut sexcuplo ac decuplo se maiorem Cuniculum superet atque interficiat. extra latebras illam deponit ferociam, Scaliger. ITALICE. Viuerram uocat Italia Galliaque Furetum, Scaliger. HISPAN. Huron, Furam. Hispanum uulgus nunc φυλσυτὰς uocat: quoniam inijciunt eas in multifores Cuniculorum specus, Hermolaus Barb. & φωλεὸς quidem specum significat: sed Hispanicum nomen non uidetur accedere, nisi Furam nomen à fo ramine factum putemus. GALLICE Furon uel Furet. ANGLICE Feret/ Ferrette. GERMAN. Frett/ Frettel/ Furette. iij Ichneumonis picturam hanc desumpsimus ex uera eius effigie cum Crocodilo nobis conspecta, Bellonius. Ex eodem postea cognoui dorsum in hac pictura nimis eleuari, & planius esse debere: rostrum paulò mavis acuminatum, crura minùs crassa.","prev":{"citation":"Icones animalium 100","label":"100","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/100"},"next":{"citation":"Icones animalium 102","label":"102","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/102"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium","quality":"ocr"}}