{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Icones animalium 104","citation":"Conrad Gessner, Icones animalium 104","ref":"104","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/104","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/104.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"Icones animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium","urn":null},"verse":false,"words":450,"text":"Nostram quidem Adrianus Marsilius à Dongen, pharmacopola Vimensis egregius, ad me misit, unà cum cortice ipso, cauda & cruribus huius animalis: unde picturam quoque rectissimè opera eius expressam omnino apparet. pedes in ea non bisulci, sed multifidi sunt: quinis in posterioribus digitis, quaternis ante. duo quidem extremi utrobique breuissimi sunt, & introrsum ita reducti ut ferè lateant, unguibus omnes satis ualidis muniti. Sceleti nostri longitudo duos dodrantes (absque cauda) aequat. Latitudo cum sit conuexa non rectè mensuratur: ad 7. tamen digitos accedit. Crusta illa dorsi non ad caudam usque pertingit: sed uacuum quatuor ferè digitorum locum relinquit, &c. ¶ Huic cognatum uidetur Aiotochtli dictum animal peregrinum, de quo Cardanus: In noua Hispania (inquit) iuxta Aluaradum flumen, animal quadrupes est Aiotochtli, Fele non majus, rostrum habens Anatis, pedes Ericij, collum longum. tegitur phalerati Equi instar corticibus inuicem insertis, non una, ut Testudines. Differt & ab ipsis, quòd collum & caput testis eisdem contectum habet, ut solae aures promineant. unde ab Hispanis armatum aut contectum appellatur. Aiotochtli nomen Indorum lingua Cuniculum cucurbita lem sonat. Sunt qui referant grunnire ut Suem: rostroque Suis esse, & ungula bifida, sed quasi equina. GERMANCE dici potest ein Schaligel/ von waͤgen der schalen/ mit welcher es wie einem harmsch uͤber den rucken / seyten vund vmb den gantzen schwanz gewapnet ist. Ein froͤmbd thier vß Biesilien. LEPVSL. Aelio dictus uidebatur, quasi leuipes, ego (inquit Varro) arbitror à Graeco uocabulo antiquo (sic dictum,) quòd eum Aeoles Boeotij Leporem (λέποριν) appellant: sicut & Siculi. sed hi Roma orti, fortasse hinc illud nomem tulerunt. Graecè Λαγὼς di citur, uel λαγός, uel λαγωὸς. uulgò etiam hodie λαγός. Dasypus quoque Lepus est, à pedibus suprà infraque hirsutis dictus: quanquam Aristoteles alicubi coniungit Auγωὸν & Δασύποδα: ut Plinius Leporem & Dasypodem: ubi Gaza Leporem & Cuniculum uertit. Strabo Cuniculos Λαγιδεῖς γεωρύχους, id est, Lepusculos terrae fossores nominat. Plutarchus Dasypodum catulos, Λαγιδτεῖς (à recto Λαγίδης) uocat: (Eustathius ipsos Cuniculos simpliciter:) Cice ro & alij Lepusculos. Graecè etiam Λαγίδια & Λάγια legimus. ¶ Leporum species & differentias uarias, ut Chelidonias, Elymaeos, Italicos, Gallicos, Candidos, explicauimus in Quadrupedum historia. ¶ Apud Moscouitarum oppidum Mosaiscum, Leporum multitudo multorum diuersorumque colorum habetur, Scaliger. Leporem aliquando aluimus (inquit idem) qui adultus cum Cane leporario, etiam interdum à recenti cruento uenatione, liberè ac securè lusitaret. Alium Leporem domesticum in arce Montispesati memini, posterioribus pedibus terram bis, ter, quater supplodentem, quo quasi sese acueret, belli cientem simulacra, ultro Canes prouocare. ITALICE Lepre uel Lieuora. HISPAN. Liebre. GALLICE Lieure. GERMAN. Haßscaas. ILLYRICE Jagicz. ANGLICE Hare. POST Leporis mentionem non uisum est praetereundum animal Noui orbis, de quo Cardanus: Guabiniquinax (inquit) quem alij Guadaquinaium uocant, Lepore majus paulò est, colore roseo, piloque ut Taxus oblongo, pedibus Cuniculi: collo & reliqua corporis parte inferiori Vulpi non absimili: capite Muris: carne iucunda, gustui & ualetudini commoda, est autem animal agreste. ANIMALIVM QVADRVPEDVM FERO","prev":{"citation":"Icones animalium 103","label":"103","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/103"},"next":{"citation":"Icones animalium 105","label":"RVM ORDO QUARTVS, NON CORNVTA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/105"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium","quality":"ocr"}}