{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Icones animalium 109","citation":"Conrad Gessner, Icones animalium 109","ref":"109","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/109","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/109.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"Icones animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium","urn":null},"verse":false,"words":392,"text":"Ego haec alpino Muri tan tùm conuenire puto non etiam Criceto. ¶ Marmotae (inquit Scaliger) Melis sunt magnitudine (nostrae minores sunt, inter Leporem ferè & Cuniculum) & pilo: cauda item nulla penè. [Nostrarum cauda ad sex plerunque digitos accedit. Eundem quoque ad modum crura breuia, aures breuissimae, auriculis curtissimis, atque ad aspectum nullis. Vngues longi, acuti, firmi, unci, robusti, nigri. Inter Mures quidam connumerarunt: cum quorum natura nihil habent commune, praeterquàm quòd, sicuti Sciuri, sedentes, pedi bus anterioribus utuntur ad officia manuum. At hoc etiam Leporum genus utrumque facit: quorum capita non malè suis capitibus Marmotae quoque referunt. Cum Glirium specie conueniunt in somno. hybernos enim totos menses transigunt sopore. Cum Leporum Muriumque dentibus eorum dentes multam habent affinitatem. Non nisi irritatae saeuiunt, postquam cicures factae sunt. Vnam aluimus in Taurinis mansuetam: quae laneam lineamque omnem supellectilem dentibus absumebat. Hoc etiam domestici solent Cuniculi. Earum uox à leporina recedit in soricinam, aut potiùs in cer copithecinam. Haec Scaliger. Ego cum Plinio, & Alberto, Murium generi adnumeraui, multas ob causas. astipulantur & uulgaria nomina, quae nunc exponemus. ITALICE Murmont, id est, Mus montanus: Marmota, Marmontana, Montanel la, Varoza. GALLICE Marmote, ni fallor. GERMAN. Murmelthier/ Murmentle / Mistbellerle. postremum hoc nomen ab acuta & tinnula eius uoce factum est, qua Caniculas domesticas sic propriè dictas quodammodo refert & superat. GLIS à pinguitudine dictus uidetur. gliscere enim crescere & pinguescere significat. pinguescit autem somno hoc animalculum, tota hyeme dormiens. Albertus Magnus hunc Murem uarium nominat, eò quòd dorso fusco sit, uentre autem albo: sed breuioris (inquit) pili est, & tenerioris corij quàm animal quod uerè Varium (Mus Ponticus nimirum, siue Mustela alba) appellatur. Graeci πυοξὸν uocant, ut ex Oppiani & Epiphanij scriptis constat. recentiores aliqui Myoxum, malè Bufonem interpretan tur. Μυωξία per O. magnum in ante penultima, Murium cauernam significat. Μύρ& (malim mύσρος, à quo fortè per syncopen factus est Myxus) est qui apud nos uulgò Λαγόγηρος (λαγόνηρος, Varinus) dicitur, Suidas, ego non aliud quàm Glirem intelligo: quem uulgus Italorum hodie multis in locis Galerum uocat, nomine ad Lagonerum accedente, literis transpositis. De Myxo incantatio legitur apud Suidam ad Asini dysuriam: Gallus bibit & non meijt: Myxus non bibit, & meijt. An uerò Glires non bi bant, affirmare non possum. nuefis quoque uox detorta uidetur à Myoxo: Varinus Camers interpretatur Murem Cappadocem, qui alio nomine Sciurus dicatur: deceptus nimirum, sicut & illi qui ἔλεον pro Sciuro acceperunt, ut mox dicemus. Oppianus Myoxos & Sciuros disertè distinguit: ut Plinius Glires & Sciuros.","prev":{"citation":"Icones animalium 108","label":"RVM ORDO QUARTVS, NON CORNVTA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/108","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/108"},"next":{"citation":"Icones animalium 110.1-4","label":"110.1 to 110.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/110.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/110.1"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium","quality":"ocr"}}