{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Icones animalium 112","citation":"Conrad Gessner, Icones animalium 112","ref":"112","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/112","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/112","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/112.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"Icones animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium","urn":null},"verse":false,"words":362,"text":"Pedes non satis apparent: Prona pars à supina distinguitur ceu linea quadam, à qua prominentes pili densiores solidioresque sunt: &, ut conijcio, ad uolatum promouent: sicuti etiam ipsa corporis praetenuis latitudo: ut pisces lati sua latitudine natant. Aiebat pellifex uidisse se apud Silesios uestes etiam his pelliculis (quibus nihil tenerius) praeparatis subduci. GERMAN. Fliegend Veeh. Lineas caudae pictor non expreßit corporis lineis respondentes. sic. viul pistad eium oO. turu. oq op. SCIVRVS Getulus (inquit lo. Caius, qui hanc eius iconem misit) coloris est mixti ex rufo & nigro. Eum ab armis ad caudam per latera albae fuscaeque lineae, alternatim certis distinctae interuallis, decentissimè depingunt. Idem aliquibus fit in colore ex albo & nigro, respondentibus etiam in cauda lineis: nisi si quando expansa cauda propter pilorum raritatem eaedem dispareant. Venter illi coeruleum colorem imitatur in albo positum. Paulò minor is est uulgari Sciuro. nec aures extantes habet, ut ille: sed depressas magis & ferè capiti aequas, orbiculares, & per cutis superficiem deductas in longum. Caput, Ranae ferè est. Caetera similis uulgari Sciuro. Nam figura corporis eadem, eadem natura pili, mos idem, & uiuendi ratio. Cauda se contegit more caeterorum Sciurorum. Haec Caius. Et rursus in alia epistola: Sciurum Getulum ad uiuum depinxi. Nam è Getulia (quàm hodie uocant Barbariam) à mercatore quodam aliquot uiui ad nos allati sunt, utriusque, quem dixi, coloris. Eos ad delicias uiuos alimus, & extra omnem controuersiam Sciuri sunt. Nam (ut dixi) & mores, & magnitu do, & uiuendi genus, & uox, & agilitas, & usus caudae, & erecta insessio quando est, & caetera respondent: etsi ego depingendum curaui extenta cauda, ne corpus adumbraretur, caudaque, qualis esset & colore & figura, ostenderetur. ¶ Hic nimirum ex Aegyptiorum seu Africanorum Murium genere est. In Africa (inquit Herodotus) tria Murium genera sunt: quorum alij bipedes uocantur: alij Zegeries Punica lingua, quod in nostra pollet idem quod colles, (Beνcl,) alij Echines, &c. Plura leges in nostra Quadrupedum historia, capite De Muribus diuersis secundum regiones. Echines quidam dicuntur pilos duros sicut Herinacei habere. Zegeries nomen ad Sciuros al ludit. Bipedes dicti feruntur (similiter ut Sciuri) prioribus pedibus pro manibus uti. & cum urgentur, salire. GERMANICE Ein Africanischer Eichom: ein sundere art der Eichornen vßBarbaryen. Effigies Criceti haec sumpta est ex Germanico libro De quadrupedibus, Michaëlis Heri. Alia eiusdem accuratior, quam à Io.","prev":{"citation":"Icones animalium 111.5","label":"RVM ORDO QUARTVS, NON CORNVTA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/111.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/111.5"},"next":{"citation":"Icones animalium 113","label":"RVM ORDO QUARTVS, NON CORNVTA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/113","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/113"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium","quality":"ocr"}}