{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Icones animalium 33.1-4","citation":"Conrad Gessner, Icones animalium 33.1-4","ref":"33.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/33.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/33.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/33.1.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"Icones animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"Aetate iam prouectus erat, corporis mole Ceruo inferior, plenior autem & maior Capreolo: membris omnibus tam scitè in se conferctis & compactis, ut iucundissimum sui conspectum praeberet. Pilus etiam cum coloris subflaui esset, prae splendore politus uidebatur. idem sub uentre magis ruffus est ad subflauum inclinans colorem, quam in dorso, ubi ferè baeticus apparet. Pedes eius bubulis similes sunt, crura compacta & breuia, collum cras sum & breue, palearia uix modice prae se ferens. Caput, bouis: in quo cornua prominent à sum mo uertice, nigra, sursum erecta, & ualde mucronata, (sicut in Gazella,) & arcuata instar Lunae crescentis: quibus non admodum defendere se posset, eò quod mucrones introrsum uersi se inuicem spectent. Auriculae uaccinae. Cauda pilis nigris uestitur, duplò maioribus quam setae in cauda equi. Mugitus qui bouis, sed minùs altus. Sic ille. Nescio an idem fortè animal sit, quod nuper quidam ex Italia rediens, Florentiae sibi uisum referebat, Bouis Indici nomine, magnitudine iuuenci, colore flauo ferè ad ruffum inclinante: capite magno pro portione reliqui corporis, oblongo: cornibus non altis, rectis, modicè suprà intortis quasi in spiras. parte circa lum bos multò humiliore. Sed fieri potest ut ille, cum obiter tantùm spectarit, non rectè omnia meminerit. Mansuetum hoc animal an ferum sit, non expressit Bellonius: ferum tamen esse hoc ipso, quòd Bubalum ueterum esse conijcit, insinuat. Io. Leo in descriptione Africae: Lant (inquit, capitis quidem inscriptio haber Lant uel Dant) similitudine Bouem refert: sed minor est, cruribus cornibusque elegantior: colore albo: unguibus nigerrimis, tantaeque uelocitatis ut à reliquis animalibus, praeterquam ab equo Barbarico superari nequeat. Faciliùs aestate capitur. Eius tergore clypei ualidissimi conficiuntur: quos nulla ratione pręterquam sclopeti ictu traijcias. sed carè admodum uaeneunt. Sic ille: & mox de alio boue syluatico, cuius aliud nomen non exprimit: Bouem inquit) refert domesticum, tametsi statura minor, leucophaei coloris, ipse etiam uelocissimus. In desertis solùm, uel desertorum confinijs reperitur. Carnem aiunt absoluti sapo ris esse. Quòd si color conueniret, alterutrum istorum animalium, prius praesertim, Bubulum Africanum Bellonij esse diceres. Sed si aliud nihil obstet, color solus hoc non efficiet, ut speciem diuersam statuamus.","prev":{"citation":"Icones animalium 32.5-6","label":"32.5 to 32.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/32.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/32.5"},"next":{"citation":"Icones animalium 33.5-6","label":"33.5 to 33.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/33.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/33.5"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium","quality":"ocr"}}