{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Icones animalium 45.5-8","citation":"Conrad Gessner, Icones animalium 45.5-8","ref":"45.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/45.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/45.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/45.5.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"Icones animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"Quibus persuadere adnixus sum, Brocardos ceruos esse, ceruorum hinnulos, ut tandem nostra altercatione huius rei clarior patefieret ueritas. Sed rationibus utrinque agitatis, omnes qui uenationis sunt peritissimi, Brocardos ceruos alterius generis esse asserunt, praesertim in monte lura. Nam in syluis Galliarum nunquam tales inueniuntur, quamuis Galli ceruorum hin nulos, Brocardos uocare soleant. In monte uerò lura ad lacum Lemanum Brocardi ab alijs ceruis genere differunt: quod hisce rationibus probant. Primùm tales cerui nunquam habent ramosa cornua, neque senes, neque iuuenes: sed in quolibet cornuunus est ramus, satis longus, gracilis tamen, & unius digituli crassitudine, & uno acumine. quare alios ceruos ramosos (qui cornua ramosa seu bifurcata habent) facile uincunt, cum ceruae sunt in amore. Deinde ubi consenuerint ex dentibus dignoscuntur. Nam uenatores, seniores ceruos, ex dentibus cognoscunt: qui, ubi consenuerint Bro cardi, non tamen cornua mutantur. Praeterea cum sint alijs ceruis magnitudine aequa les, tamen corpore sunt graciliori, & cursu perniciores. Adde etiam, quòd cum uena tores persequuntur, non saepe latitant, sed penè continuum faciunt cursum, aliquando tamen aduentum uenatorum auribus obseruant. Et si sint plures cerui simul (ut saepe fit) cum uenatores sequuntur, si quis sit Brocardus, cerui ramosa habentes cornua fugiunt simul, deinde auribus aduentum uenatorum obseruant, & latitant in opacis. Quòd si uenatores praetereant ramosos ceruos, dum latitant, illi statim fugientes retia, retrocedunt, & relictis uenatoribus, canibus ac retibus euadunt. Sed Bro cardi fugiunt quidem, uerum alios ceruos ramosos non diu comitantur in fuga aliorum more, nec saepius latitant ut retrocedant, sed pedibus & fugae fidentes ad retia facilius adiguntur, quocirca facilius capiuntur, nisi saltu transiliant saepes, alijs euadentibus. ¶ In syluis nostris quae sunt ad Romanum Monasterium & Orbam & iuxta lacum Lemanum in uia quae ducit in Burgundiam uersus oppidulum Pontali Burgundicum, cerui ramosi frequentius unum Brocardum secum habent, quem nostri uenatores ceruorum scutiferum appellant, eò quòd per ipsum cerui ramosi euadant: quia cerui Brocardi fugiunt nec latitant saepe, quocirca canes uenatitij facilius Brocardum sequuntur, relictis ceruis ramosis latentibus, & sic Brocardus capitur, & ramosus euadit frequentius. Postremo uenatores asserunt carnes Brocardorum, ramosorum carnibus esse multò suauiores atque delicatiores.","prev":{"citation":"Icones animalium 45.1-4","label":"45.1 to 45.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/45.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/45.1"},"next":{"citation":"Icones animalium 45.9-11","label":"45.9 to 45.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/45.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/45.9"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium","quality":"ocr"}}