{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Icones animalium 45.9-11","citation":"Conrad Gessner, Icones animalium 45.9-11","ref":"45.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/45.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/45.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/45.9.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"Icones animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Istis rationibus, & alijs multis facile est iudicare, duas apud nos, id est, apud Segusianos, (qui supra Lacum Lemanum habitamus) esse ceruorum species. De cerua autem Brocardi foemina nihil inuenio, nisi quod inueniuntur ceruae cornutae cornua bifurcata minimè habentes aut ramosa, sed unius digituli longitudine: quas quidem ceruas Brocardorum foeminas esse putarim. Sed istuc asserere non audeo. Id tamen scio, ceruas minime cornutas fugere Brocardos solitas. nam lubentius cum ramosis coeunt: quo fit ut Brocardi sint rariores: primùm quòd facilius capiuntur: deinde quòd non tam libenter in coitu admittuntur. Anno 1553. iuxta Romanum Monasterium uenatores aestate uiderunt ceruum ramosum, ceruam, & Brocardum simul: sed cum Brocardus ultra fluuium per saxa saltare tentasset, ob fractam tibiam, captus est. Hactenus Segusianus ille. Misit autem nuper ad me huius Ceruorum generis cornuum tria paria Gilbertus Cognatus Ecclesiastes Nozerethi, uir undiquaque doctissimus. quorum effigiem in fine huius uoluminis ponemus. maxima duos dodrantes longa sunt, minima unum. om nium pars capiti uicina inaequalis & tuberosa est, maxima in processu magis diuaricantur, in summo rursus mucrones ad sese recuruantur, ut species tota modicè instar arcus inflectatur. Minima non diuaricantur, & cum propemodum rectà procedant, superius perquàm modicè curuantur. Omnia post initium (quod tuberosum esse dixi) prorsus lęuia sunt, non solum absque ramis, sed tuberculis etiam prorsus uacua: quo nomine a Caprearum & Ceruorum cornibus facilè discernuntur. Hoc etiam interesse opinor, quòd cornuum radices osseae intra cutem latentes, in honc genere quam Ceruorum simpliciter dictorum longiores sint: & quòd cornuum basis, hoc est proxima supra cutim pars, in Ceruis tanquam circulus magis prominet, à superna parte distinctus: in his non item, sed paulatim sursum attenuatur. Sed haec melius distinguent, qui cornua plura utriusque generis inter se contulerint: quod nobis non licuit.","prev":{"citation":"Icones animalium 45.5-8","label":"45.5 to 45.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/45.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/45.5"},"next":{"citation":"Icones animalium 45.12","label":"45.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/45.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/45.12"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium","quality":"ocr"}}