{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Icones animalium 46.1-4","citation":"Conrad Gessner, Icones animalium 46.1-4","ref":"46.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/46.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/46.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/46.1.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"Icones animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium","urn":null},"verse":false,"words":332,"text":"TRAGELAPHVS quorundam. Tria dicunt esse Ceruorum genera uenatores nostri (inquit Ge. Fabricius, qui etiam iconem hanc misit) non singulari quidem naturae discrimine: sed aliquo tamen, nominis, formae, uirium. Primum illud notum omnibus, diligenter ab authoribus descriptum. Alterum ignotius, quod Graeco nomine Tragelaphus dicitur: priore maius, pinguius, tum pilo densius, & colore nigrius: unde GERMANIS à semiusti lig ni colore Brandhirtz nominatur. Hoc in Misenae saltibus Boëmiae uicinis capitur. Tertium genus quod reliquorum ceruorum more non amittit cornua: hoc castratis accidere ait Plinius. (Cerui, si, cum per aetatem nondum cornua gerunt, castrentur, non aedunt cornua: sed si cornigeri exciduntur, non decidunt cornua, & magnitudine eadem seruantur, Aristot.) sed & uitio accidere affirmant qui feras apud nos consectantur. Ceruo enim fuga sitique fesso, & flumini se committenti, in ipsoque anhelitu auidiùs bibenti, pinguedinem qua abundat resolui & diffundi aiunt: ex eoque aut mori eum, aut superstes si sit, cornua ei nunquam decidere. idque fieri eo maximè tempore, cum ardentissimè foeminam appetit. Hoc genus Cerui proprio nomine ein Rumerer appellant. Haec Fabricius: qui simul etiam eruditissimi uiri Ge. Agricolae literas ad se mihi com municauit: quibus ille suam de Tragelapho sententiam exponit, his uerbis. Tragelaphus ex Hirco & Ceruo nomen inuenit. nam Hirci quidem instar uidetur esse bar batus, quòd ei uilli nigri sint in gutture & in armis longi: Cerui uerò oerit speciem. eo tamen multo est crassior & robustior, ceruinus etiam ipsi color insidet, sed nonni hil nigrescens. ueruntamen suprema dorsi pars cinerea est: uentris, subnigra, non ut Cerui candida: atque illius uilli circa genitalia nigerrimi sunt. Caeteris non differunt. uterque est in nostris syluis. Sic ille. Ego in huius Cerui cornibus, apud ciuem quendam nostrum, mucrones siue ramulos supremos (qui bini alioqui plerunque, aut terni spectantur) septenos obseruaui: & eandem parte stipitis latitudinem sex digitorum. inferius autem erant & alij bini rami & adminicula, unde hunc Ceruum palmatum esse, cuius mentionem fecit Capitolinus, suspicabar. Sed plura de Ceruo palmato cum proxima icone dicemus. In Anglia ceruos nigricantes reperiri audio: qui an ijdem sint cum illo, cuius effigiem hîc posuimus, non sum adhuc certus.","prev":{"citation":"Icones animalium 45.12","label":"45.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/45.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/45.12"},"next":{"citation":"Icones animalium 46.5-6","label":"46.5 to 46.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/46.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/46.5"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium","quality":"ocr"}}