{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Icones animalium 54","citation":"Conrad Gessner, Icones animalium 54","ref":"54","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/54","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/54.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"Icones animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium","urn":null},"verse":false,"words":411,"text":"Mirum uerò cur non cor nibus etiam mutilas esse Alces ex eiusdem uerbis obijciat. atqui Pausanias cornutas fe cit, cui maior fides. eius enim saeculo regiones ubi hae ferae capiuntur, Romanis subiectae erant: & ipsae in Romanorum spectaculis aliquoties uisae. Fieri quidem potest ut Caesari Alcen aliquis descripserit, qui eam nondum adultam, & uel adhuc sine cor nibus, uel ijs nuper amissis uiderit. Paruas enim adhuc Alces, Capris (Capreisue) similes ferè putârim, caudae praesertim breuitate, & barba, ac pellium uarietate. (Si Ca pris legas, similitudo erit in barba: sed Capreis legendum suadet uarietas pellium. ) Hoc etiam uerisimile est, in unam feram ab imperitis relata, quae ad diuersas pertinebant: uel contrà interdum. Pausanias Alcen marem cornua in supercilijs habere scri bit. Caesar ferae in Hercynia sylua innominatae id attribuit: Est Bos (inquit) Cerui figura, cuius à media fronte inter aures unum cornu existit, excelsius magisque directum his quae nobis nota sunt cornibus, ab eius summo sicut palmae ramique latè diffunduntur. Eadem est foeminae marisque natura, eadem forma magnitudoque cornuum. His uerbis Tarandum seu Rangiferum feram insinuat, quod ad cornuum figuram, fortassis etiam situm. At unicorne animal in Europa (ni fallor praeter Capras quasdam feras in Carpatho monte, si uera est fama) nullum inuenitur: & cum ceruina specie animal sit, foeminas quoque cornibus, ijsque forma & magnitudine non aliter quàm mares, armari, uix mihi uerisimile fit. Plinius Alcen & Machlin distinguit: hanc illi similem faciens, sed nullo suffraginum flexu &c. Alci igitur Plinius articulos tribuit, Caesar negat. an habet quidem tum Alce, tum Machlis, (ut cunctae animantes quibus pedes sunt.) sed propter nimiam uelocitatem uel habere, uel flectere eos non satis apparet? Sed haec an alia causa sit huius falsae persuasionis, uiri docti, quibus animal ipsum eiusque gressum aut cursum aspicere datum fuerit, obseruabunt. Quod uerò addit Plinius Machlin uelocissimam esse, & labrum ei superius praegrande, in Scandinauia no tam esse, haec etiam Alci conueniunt: ut eam à Machlide non rectè distinxisse uidea tur, praesertim cum apud nullum alium authorem Machlis nomen legatur. GERM. Elend/ Ellend/ Elch/Elg. Cornu Alces, quale pictum olim amicus misit. Eiusdem, ut uidetur, effigies alia, ad cornu quod domi meae habeo, delineata, longitudo eius dici non potest, propter situm partium eius distortum. latitudo decem ferè digitorum est, si à mucrone longissimo ad partem oppositam metiaris. Est autem mucro longissimus, digitorum 15. breuissimus, septem. Principium siue radix cuti proxima qua enascitur, paulò crassiore est ambitu quàm manus mea amplecti queat. Cornu totum bipartitum uidetur, ut icon prae se fert: conijcio autem latere sinistro ferae additum fuisse.","prev":{"citation":"Icones animalium 53","label":"53","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/53"},"next":{"citation":"Icones animalium 55","label":"55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/55"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium","quality":"ocr"}}