{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Icones animalium 59.1-4","citation":"Conrad Gessner, Icones animalium 59.1-4","ref":"59.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/59.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/59.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/59.1.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"Icones animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"Ex his duo caeteris maiora sunt, in loco cornuum cerui, quae ad perfectam magnitudinem augentur, adeò ut quinque cubitorum mensuram aliquando attin gant, & ramis conspiciantur uigintiquinque. Duo etiam in medio capitis, lata ut Damarum habentur, mutilis & breuibus ramis mucronata. Denique alia in fronte antrorsum uersa, ossibus similio ra, quibus in pugna potissimùm utitur. Haec ille. Videtur autem tres cornuum ordines fecisse hocmodo, ut primum ordinem faciant cornua ipsa quà in sublime porriguntur, in quorum medio ramiu seu mucrones parui spectantur, superiùs autem palmae mucronatae. Secundi uerò ordinis sint rami maiores, proximè supra amyntemres (seu adminicula ut in ceruis nominant) positi, Tertij denique, amyntêres ipsi, quibus praecipuè pugnat, uti etiam Cerui. ¶ Lappi siue Lappones Equorum loco utuntur animalibus, quae Raingi suo sermone uocant. quibus magnitudo & color asini est, pilus hirsutus, ungulae bifidae, forma atque cornua ceruorum. sed cornua lanugine quadam obducuntur. eadem tenuiora, longiora, & ramis rarioribus quàm ceruina sunt: Damianus à Goës & Munsterus. Gregarium est animal. cicuratum triginta miliaria Germanica uno die emetitur. Per niuem Equis celeriùs currit. In Scandinauia metallis praefecti quadringentos aut quingentos Rangiferos alere solent ad uehicula, currus, traheas quoque ualde onustas, & equitandi usum. Mulgentur etiam, & omne genus lactarij operis ex ipsorum lacte conficitur. In eadem regione Tengillus Scriclnnorum rex equitatum habet Rangiferis insidentem: & uincit interdum Helsinglandiae regem Argrimum, cuius equites Equis utuntur: Olaus Magnus. ¶ Ex Antonij Schnebergeri Tigurini, doctissimi in Polonia medici ad me literis: Ex magnifico quodam uiro, qui olim legatione ad regem Sueciae functus est, & Moscouita quodam, de Rangifero haec cognoui: animal esse gemino cornu, ceruini instar, sed magis ramoso, (ramos intelligo mucrones ramorum propriè dictorum: nam ramos ipsos rariores quàm ceruus habet,) ramis introrsum conuersis, maiore, candidiore, fragili & cauernoso. in rupibus Lapporum degere: non ferae, sed placidae naturae, mulgeri.","prev":{"citation":"Icones animalium 58","label":"58","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/58"},"next":{"citation":"Icones animalium 59.5-7","label":"59.5 to 59.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/59.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/59.5"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium","quality":"ocr"}}