{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Icones animalium 72.1-4","citation":"Conrad Gessner, Icones animalium 72.1-4","ref":"72.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/72.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/72.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/72.1.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"Icones animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"Nonnulli è recentioribus Graecis, ut scribunt Hermolaus & Ruellius, hoc animalis genus Zapetion appel lant: & eodem nomine compositionis (seu odoramenti) genus, quod ex animalis mo icho, agallocho & ambare constat: quae etiam net uocatur à Graecis quibusdam uocabulo Arabico, & aliter algalia: hodie pharmacopoeis galia moschata: Gallis uulgo ciuetta. Aetius suffumigium regium uocat: sed styracem addit. Fortè autem Zibetti nomen originis Hebraicae fuerit, sicut & Cyphi medicis notum, (unde Cypriarum auicularum nomen seplasiarij Galli detorserunt,) & à suffitu (ut conijcio) dictum, caua enim uel cauot Hebraeis urere significat, ut Graecis καίω καίσω· nimirum quod qui ex hoc animali colligitur succus, eodem ferè odore, quo cyphi suf fitum percipiatur. ¶ Aliqui hanc feram ad Pantherae uel Pantheris genus pertinere conijciunt: Bellonius Hyaenam esse suspicatur. ego uerò sui generis Indicum Aethiopicúmue animal esse dixerim. ¶ In animalis huius, tam masculi quàm foeminae genitalibus folliculum odorati humoris feracem gigni Cardanus tradit: distinctiùs uerò Alexander Benedictus: Odoramentum (inquit) ex hoc animali colligitur, in foemina inter genitale & aluum, in mari inter genitale membrum ac testes. ¶ Zibeih (inquit Scaliger) uocatur odoramentum quoddam pingue, crassum, nigri saponis facie: quod sudor est animalis, & strigmentum quoddam: non semen, ut quidam putant, nec humor exactus è loculis genitalibus. extergitur autem cochleario argenteo aereoue, aut quod nonnulli magis probant, corneo. neque uerum est, quod aliqui aiunt, nullo unquam tempore mitescere. Tres Romae uidimus apud Cardinalem Galcottum. Vnum Mantuae, Romanenses illos pipionum carne ad succi prouentum ali uidebamus. non nisi irritatis peti atque distringi. quoniam & plus materiae cieretur, & odoratius esset uirus illud. Tantumque abest ut essent implacabiles, ut unus eorum humeris gestari se pateretur. Ab Alexandria aduectos illos aiebant Cardinali. neque enim in Hispania gignuntur, ut aliqui fortè putant. Ladanum & Zibeth maximè sunt affinia. Collectum Ladanum (quippe è Creta quàm recentissimum allatum habuimus) tam malè olet, quàm Zibeth, cum detergitur. Tempore & arte purificatum deponit uirus, & fit suaue, sic & Zibeth. ¶ Ex literis lo.","prev":{"citation":"Icones animalium 71","label":"RVM ORDO SECVNDVS, COMPLECTENS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/71"},"next":{"citation":"Icones animalium 72.5-6","label":"72.5 to 72.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/72.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/72.5"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium","quality":"ocr"}}