{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Icones animalium 78-2","citation":"Conrad Gessner, Icones animalium 78-2","ref":"78-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/78-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/78-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/78-2.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"Icones animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium","urn":null},"verse":false,"words":348,"text":"praecipua, & uentris (omnia concoquentis.) facilè enim omnium ossium genus frangit, comminuit, deuorat, & incredibili concoctione consumit. Eundem aiunt sermonem humanum imitari, quod nobis quidem non persuadent: & nominatim uocatos nocte, accedentes ad se tanquam hominem, deuorare. ¶ Hyaena ex Lupo concipit & parit Onolycum (lego Monolycum) dictum, qui non in grege, sed solitarius degit, inque homines & pecora grassatur, ut scribit Graecus recentior, qui etiam pilum acutum ac densum (ποίχα ὀῥεῖαν καὶ πυκνὴν) ei tribuit: & sine uertebris collum, uno rectoque osse rigens, sicuti Plinius quoque & Solinus, quod de Lupo etiam Aelianus scribit, & aliqui de Leone. ego omnium animalium, quae collum propriè dictum habent, uertebris id con stare puto. Scaliger Leonis collum uertebris constare affirmat, contra quàm proditum sit ab antiquis. ¶ Hyaenae forsan cognatum est animal quod aliqui Gulonem uocant, de quo proximè dicemus. ITALI, GALLI, & GERMANI Papionem appellant, uel Babionem potiùs, nescio qua de causa: Babion, Babuin, Babian: quanquam aliqui Babion Gallicè, Ger manicè & Illyricè dictum animal, Cynocephalum interpretantur. Diß thier hat ein froͤmbden namen Babian/ mag ein Nachtwolff/ Hundswolff/ Baͤrwolff/oder Affewolffgenennet werden: oder ein art deß Vilfrassen / von welchem hernach volget. GVLO dictus ab Olao magno, ex cuius Tabula Septentrionalium ad Europam regionum iconem hanc qualemcunque mutuati sumus. Idem in regionum istarum historia, qua parte de animalibus earum scribit: Inter omnia (inquit) animalia quae immani uoracitate creduntur insatiabilia, Gulo in partibus Suetiae Septentrionalis praecipuè memorabilis est, ubi patrio sermone lerffdicitur, & lingua Germanica Vielefraß, Sclauonicè Rossomaka à multa comestione: Latinè uerò non nisi fictitio, Gulo, uidelicet à gulositate appellatur. Magnitudo eius, quae magni Canis: aures & facies Cati: pedes & ungues asperrimi. corpus uillosum, prolixis pilis subfuscis. cauda Vulpis, (Corpus & cauda Vulpis, inquit Matthias à Michou, qui in Lithuania & Moscouia hoc animal inueniri tradit,) sed breuior & pilis densior: unde optima confi ciuntur hyemalia capitum tegumenta. Hoc animal reperto cadauere tantùm uorat, ut uiolento cibo corpus instar tympani extendatur, inuentaque angustia inter arbores se stringit, ut uiolentiùs egerat: sicque extenuatum reuertitur ad cadauer, & ad sum mum usque repletur, iterumque se stringit angustia priore, repetitque cadauer, donec eo consumpto aliud solicita uenatione inquirat. Caro eius omnino inutilis est ad humanam escam: sed pellis percommoda atque preciosa.","prev":{"citation":"Icones animalium 78","label":"RVM ORDO SECVNDVS, COMPLECTENS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/78"},"next":{"citation":"Icones animalium 79","label":"79","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/79"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium","quality":"ocr"}}