{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Icones animalium 82","citation":"Conrad Gessner, Icones animalium 82","ref":"82","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/82","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/82.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"Icones animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"Aristophanes grammati cus: Sunt ex Suibus (inquit) qui dicuntur monij, quibus similis, forsan fuerit, quem uocant chlunem, saeuitia & uiribus, Monium sunt qui monolycum interpretentur: alij Suem ferum, qui cum alijs minimè aggrege tur. Cyrillus in Oseam prophetam, Asinum eo nomine intelligit. Thomas Magister chlunen ac monion & chauliodonta, esse putat poëticas uoces. ¶ Hispani in quadam parte noui Orbis Apros inuenerunt nostris minores, caudis breuissimis, adeò ut abscissas fuisse arbitrarentur: pedibus etiam nostris dissimiles. posteriores enim pedes aiunt una ungula solida constare, anteriores bisulcos esse. Aristoteles sanè author est Sues solipedes gigni in Illyria, Paeonia, & Macedonia: quales etiam nostro tempore in Anglia repertos accepi, & Albertus in maritimis locis Flandriae reperiri testatur. Agatharchides ait Sues in Aethiopia cornutos esse. ¶ Aprum habet Regulus Saluimontis ingenti magnitudine: qui cum hero & Canibus ad cornuum con centum exit in uenationem: certatque cum cursoribus Leporarijs ad praedarum adeptiones: Scaliger. HIPPOPOTAMVS, id est, Equus fluuiatilis, turpissima quadrupes, Nilo ferè peculiaris est, ambiguae uitae: cui Aristoteles iubam & uocem equi attribuit. ¶ Capite Bouem aut Vitulum refert, inquit Bellonius: reliquo corpore ad Porci figuram magis accedit. Quamobrem Byzantini, apud quos mihi aliquando uiuus Hippopotamus conspectus est, uulgari lingua modò Porcum, modò Bouem marinum appellarunt: quae res nonnullos, eosque paulò eruditiores, commouit ut dicerent nostris temporibus uisum nunquam fuisse Hippopotamum. Cui sententiae, nisi ego rerum potiùs quàm uocabulorum essem studiosus, facilè subscriberem. Verùm in diuersum me pertrahit antiquorum numismatum atque Hippopotamorum figura: quae certè plurimum accedit ad eam, quam ante uiuum animalis corpus Byzantij delineare iussimus. Haec ille. Imaginem quidem illam ad uiuum ab eo expressam nondum uidi. Volui autem hoc libro inter Quadrupedes uiuiparas Hippopotamum proponere, quòd non solùm pariat educetque in sicco, sed noctu etiam relictis agris fruges & foenum depascatur, ac proximas agrorum messes populetur: & ad ingrediendum magis quàm natandum à natura factus uideatur. PHOCAM uerò quanuis quadrupedem, oblaesam tamen & imperfectam: somnique tantum causa, non etiam cibi in litora exeuntem, ad hunc librum non pertinere iudicaui. Sed de Hippopotamo quoque in Libro qui aquatilium icones cum nomenclaturis exhibet, plura dicemus.","prev":{"citation":"Icones animalium 81-2","label":"81","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/81-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/81-2"},"next":{"citation":"Icones animalium 83","label":"83","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/83"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium","quality":"ocr"}}