{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Icones animalium 88-2","citation":"Conrad Gessner, Icones animalium 88-2","ref":"88-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/88-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/88-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/88-2.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"Icones animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium","urn":null},"verse":false,"words":252,"text":"uolat pedibus. Vulpecula diminutiuum est. Apud Graecos ueteres Αλώποξ dicitur, hodie Ἀλοπύ. Κίναδος, τὸ. sunt qui bestiam omnem appellari uelint, peculiariter uerò Vulpem: & Siculos priuatim Vulpem κινάδιον appellare. Vsurpant hoc nomen Demosthenes, Sophocles, sed & Aristoteles. sunt qui non ipsam Vulpem, sed Martem à Martiale dictam, esse putent. ¶ Sunt in Septentrionalibus syluis (inquit Olaus Ma gnus) Vulpes nigrae, candidae, rubeae, crucigerae in dorso, aliaeque coeruleo colore aspersae: omnes quidem ex aequo malignae atque astutae. Nigrae pelles preciosiores cae teris aestimantur: quia Moschouitarum principes frequentius his utuntur. deinde crucigerae, hoc est, quae nigra cruce dorso tenus à natura signantur, propter maiorem or natum & pellium magnitudinem: quam non nisi in maturiore aetate Vulpes consequitur. Hae etiam pelles, uti nigrae, propter commercia Moscouitarum, Russorum & Tartarorum, magno in precio sunt. Candidae minoris aestimantur, & quae coloris coerulei sunt, propter earum copiam, & quòd pilos faciliùs amittant. Nigrae aliquando adulterantur, atro colore fumo picearum taedarum inducto. Rubeae Vulpes omnium frequentissimae ubique reperiuntur. ¶ Germani Vulpes quasdam uillo densiore & nigricante, à colore Biandfuchß nominant: nostri Rolerle. sunt autem minoris precij, & magnitudine etiam ut plurimum minores. ¶ Vulpium (ut scripsit Ge. Fabricius ad me) magnae sunt in coloribus differentiae. Vnum genus notissimum, quod in regionibus frigidis nobilius coloratur. nam in ijs quae ad meridiem & occacasum pertinent plagis, colore est cinereo, & quasi lupino, & pilos fluxos habet, ut in Italia & Hispania. Hoc genus apud nos duobus nominibus, propter gutturis uarietatem, distinguitur: nam Roler appellantur, quibus guttur quasi carbonum puluere conspersum, in albo nigricat. Rursus Berckfuchse, qui candido sunt gutture: quod quò magis candet, eò est preciosius.","prev":{"citation":"Icones animalium 88","label":"88","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/88"},"next":{"citation":"Icones animalium 89","label":"89","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/89"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium","quality":"ocr"}}