{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Icones animalium 90","citation":"Conrad Gessner, Icones animalium 90","ref":"90","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/90","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/90.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"Icones animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"Omnia surripere, etiam calciamenta, atque in sua lustra comportare. Ergo incolae, incolarumque monitu uiatores, auditis earum gannitibus, colligere uasa ex agris ac locis apertis. Nihil enim tutum esse. Haec cum ex quodam Regulo accepissem: unus, qui in eodem fuerat comitatu, negabat esse Vulpes: sed Lupos esse haud magno corpore: neque foedo pilo, sed colore luteo nitido. Haec ille. Nos haec animalia nec Vulpes, neque Lupos, sed Hyaenas esse suprà ostendimus. VVLPES crucigera. Lege inter ea quae proximè retrò de Vulpe scripsimus, GERMAN. Rreuͤtzfuchß. man beingt sy gwonlich oß Schweden / sind die koͤstlichisten nach den gar schwartzen froͤmbden Fuͤchsen. Simiuulpa caudam Cercopitheci habet, quod haec ieon non ostendit: ut inde caetera etiam non probè expressa aliquis suspicetur. SIMIVVLPA dici potest hoc animal peregrinum ficto no mine: Gracè Πεθηκαλώπυξ, aut Αλωπεκοπίδηκος, propter ambiguam inter haec animalia cor poris speciem. GERM. Diß froͤmbd thier mag ein Fuchßaff genennt werde: dau es mit dem kopff gestaltet ist wie ein Fuchshindeauß aber wie ein Aff mit einem langem schwantz wie ein Meerkatz: wiewol das in der beygesetzten figur / die wir vß einer getruckten Mappen der waͤlt/ nachgemacht/ nit angezeigt wirt. Arbores in Pariana regione ingentes sunt, (inquit Petrus Martyr, Oceanae Decadis i. lib. 9.) inter quas repertum est animal monstrosum, uulpino rostro, Cercopitheci cauda, uespertilionis auribus, manibus humanis, pedibus Simiam aemulans: quod natos sibi catulos circunfert, quocunque proficiscatur, utero exteriore in modum magnae crumenae (dependente. )Id, licet mortuum, ipse uidi, conuolui, crumenamque illam nouum uterum, nouum naturae remedium, quò à uenatoribus aut aliâs à caeteris uiolentis ac rapacibus animalibus natos liberet, illos secum asportando admiratus sum. Nunquam autem illos emittere dicitur, nisi aut recreandi aut lactandi gratia, donec sibi uictum per se quaeritare didicerint. Cum catulis animal ipsum deprehenderant: sed in nauibus catuli intra paucos dies perierunt: mater per aliquot menses superfuit. sed & ipsa tandem tantam aëris & ciborum mutationem ferre nequiuit. Haec ille. ¶ Cardanus in opere De subtilitate hoc animal Aethiopiam mittere scribit.","prev":{"citation":"Icones animalium 89","label":"89","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/89"},"next":{"citation":"Icones animalium 91","label":"91","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/91"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium","quality":"ocr"}}