{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Icones animalium 92","citation":"Conrad Gessner, Icones animalium 92","ref":"92","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/92","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/92.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"Icones animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium","urn":null},"verse":false,"words":396,"text":"Earum una ad limites campi excubans, si percepto agricola clamorem ediderit, reliquae in fugam maximis saltubus in proximas arbores insilientes aguntur. Foeminae catulos humeris gestant, cum quibus pariter ex arbore in aliam desiliunt. Quae ex ijs edoctae sunt, res patrant incredibiles: uerùm iracundae sunt & crudeles, tametsi facilè placentur. ¶ Sine cauda (inquit Scaliger) Simias plures uidimus, quantus puer est annorum octo. Marem quoque ac foeminam cum prole. Filiolus si quid uideretur desiderare: ma nu, pugnoque foeminam à marito, tanquam malae tractationis ream, etiam addita uultus acerbitate, castigari, nempe supercilio, rictu, murmure, irati patris, atque reprehensoris mariti animum prae se ferre. Multa leguntur in libris itinerarijs: sic enim inscribuntur. In India mediterranea ingentes corpore, audacia ciuiles, ultro citroque non so lùm per agros, sed etiam per oppida in mercatibus, sine maleficio aut offensione ciuium commeare. Tot earum sunt species, forma, colore, cauda, iubis, magnitudine differentes: ut non parum negocij facessat historiae ordinem meditanti. In Troglodytica iubatae sunt Leonum modo, maximi Veruecis proceritate. Simiam Mauri Bugiam uocant, nos Monam, (Mona uocabulum Hispanicum aut Africanum uidetur pro Cercopitheco.) Et rursus: Simiarum genera quaedam uiriditate conspicua sunt: aliarum color luteus. Haec omnia Scaliger. GALLICE Magot, Tartarin. GERMAN. Ein bsundere art großlachter Affen: welcher maͤnnlichs gelid anzesaͤhen /als ob es von natur beschnitten waͤre. CYNOCEPHALVS, ut uidetur, Graecè & Latinè dictus. Gaza Canicipitem transfert. Genera eorum plura sunt, Arriano teste. Figura quam damus Simiae cuiusdam est ad uiuum expressae, quam Theodorus Beza ad nos misit, qui uiuam sibi talem Lutetiae uisam ait, Tartarinum uulgò dictam. Ego (inquit) ex Cynocephalorum genere esse arbitror, quod uel ex pudendo natura circunciso (nam Cynocephalum circuncisum gigni author est Orus) animaduerti potest. Magnitudo est ut Canis leporarij. Bipes plerunque obambulat, & uocem penè articulatam habet. Videtur & hoc conuenire, quòd legimus Cynocephalos Simijs maiores esse, minùs erectos: rostro longiore, ferè canino. Caudas quidem alia etiam Simiarum genera habent. ¶ Simiae quoddam genus (inquit Bellonius) Galli Tartaretum uel Tartarinum, & in alijs locis Magot nominant. uidetur autem eadem esse quae ab alijs populis Maimon appellatur, & Aristoteli Simia porcaria. Sunt tamen qui Tartaretum Simiam ab illa quae Magot uel Maimon dicitur, diuersam esse defendant. ¶ Cynocephalum unum barbatum uidimus (inquit Scaliger) foedum aspectu, nigrum, maleficum, moribus infamem. Magot genus illud maximum Galli uoeant. In aula Regis unus fuit, qui diu bipes deambulabat, amictus sagulo militari, ensiculo accinctus. In sella iussus, continuit sese pernox, aut perdius publico spectaculo: ita ut non deessent, qui homuncionem putarent uerum.","prev":{"citation":"Icones animalium 91-2","label":"91","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/91-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/91-2"},"next":{"citation":"Icones animalium 93","label":"93","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/93"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium","quality":"ocr"}}