{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Icones animalium 98","citation":"Conrad Gessner, Icones animalium 98","ref":"98","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/98","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/98.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"Icones animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium","urn":null},"verse":false,"words":400,"text":"Mustelam domesticam esse, quae ab omnibus hactenus sic uocata sit: syluestrem uerò, Ictidem Graecè dictam, non magnitu dine aut specie corporis, sed loco tan tùm differre. niam & syluestres Mustelas (inquit) familiaribus similes, sicut & Mures, uidemus. A Mustelis uerò differre Viuerram, quam Furonem uulgò nominant: cuius nomen Graecum non ponit: & qui Ictidem interpretantur Viuerram, repr. hndit. Sicut & illos qui Putorium, Iltis Germanice dictum, Ictidem arbitran tur ob similitudinem uocabuli: hunc enim sicut & Mardurem aquaticam (sic Galli uocant) esse ex genere illorum quinque quae ab Aristotele nomi nantur, Enydris, Castor, Latax, Satherion & Sathyrion. Denique Mardurem quoque sui generis esse: aliam (ut diximus) aquaticam: aliam terrestrem. Terrestrium excellentissima Sebellina, (inquit,) dilutior & splendidior, pilisque raris, ut ita dicam, argentata. Nostratis color fuluior. Tertiam uocant Calabram, colore longe minus saturo. Domitius Martem uult esse Vulpis genus, quod sit κίνασιος Aristotelis. Audiui à Germanis nostratibus, qui in Russia siue Rutenia fuerant, Mardures Sebellinas tribus dotibus commendari: pilorum nigritia, densitate, prolixitate. Conueniunt haec postrema duo cum Gallorum aesti matione. de nigritia non item. Hilariorem pilum eligunt, respersum ea quam dicebamus, candicantium raritate. Haec Scaliger. ¶ Marduri ac Zebelli (inquit Olaus Magnus) frigidarum regionum animalia sunt, agiles cursu, & saltum eximij. Ferè enim ut Sciuri, cauda quasi pro temone utentes, de arbore in arborem, ramos unguibus apprehendo saltant. morsu terribiles pro sua magnitudine. Dentes enim natura eis quasi nouaculas dedit: & ungues subtiles acutosque. Caro inutilis; pellis magno in precio est, apud remotas praecipuè nationes. Earum discrimen in hocest, quòd mardurinae crassioris pili sunt: à uertice ad caudam, non autem econtrà, contrectatae, pulchrum ordinem habentes: non item zebellinae, nam à cauda ad uerticem contrectatae, aequalem seruant decorem, quia uillosiores sunt, & densioris pili. quae ob id citiùs uermibus consumuntur, quàm reliquae pelles, nisi sint in continuo motu, aut absinthij ramis interpositis conseruentur. Quòd si sub dio Soli siccandae exponan tur, plus uno die consumuntur, quàm si toto anno tritae uel gestatae forent. Viuens enim bestia semper latitat in umbroso saltu, ubi auiculis insidiatur. Libidinosum est animal, & ualde foetidum libidinis tempore. Vtriusque tamen (Marduri & Zebelli) pelles, pili tactu sunt molliores: & ingenti luxui deditorum hominum precio emptae, à uermibus tandem consumuntur. Nascitur Zebellus (Fobel dicunt Germani) in extremis Moschouitarum syluis, & magno terrarum mariumque spacio deportatur ad exteros. Haec Olaus. ¶ Martium genera inter se miscentur, & Martes fagi ferè sequitur Martem abietum, tanquam nobiliorem, ut ex ea foetum nobiliorem acquirat, Albertus. ¶ Martes haec à nonnullis Fuina uel Foinus dicitur, Gallico Italicoue nomine, ad Latinam terminationem deflexo.","prev":{"citation":"Icones animalium 97.4-6","label":"97.4 to 97.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/97.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/97.4"},"next":{"citation":"Icones animalium 99","label":"99","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/99"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium","quality":"ocr"}}