{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Icones animalium ii.5-7","citation":"Conrad Gessner, Icones animalium ii.5-7","ref":"ii.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/ii.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/ii.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/ii.5.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"Icones animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium","urn":null},"verse":false,"words":250,"text":"Fecit autem haec omnia Deus in usum hominis, ut seruiant aut subijciantur ei omnia, siue natura & iussu Dei perpetuò, ut elementa, coeli, & corpora inanima: siue sensu aliquo: idque uel sponte, ut animalia quae cicurari possunt: uel per aliquam uim, ut reliqua, quae uarijs modis capere, uenari, & in usus suos conuertere solet: quemadmodum etiam puri tum spiritus tum homines ultro seruiunt Deo, impuri uerò coacti & renitentes. Iam cum Deus non haec solùm, quae in hoc uisibili mundo sensibus nostris se ingerunt, in solius hominis gratiam fecerit omnia: sed spiritus quoque & angelos inuisibiles, hominibus praesertim pijs custodes ac tutelares, impijs uerò ultores constituerit: denique unigenitum filium suum in generis humani salutem, hominis formam assumere, & acerbissi mam mortem subire uoluerit: decet omnino & par est, ut Deum etiam solum, in omnibus actionibus & cogitationibus suis sibi proponat homo, eumque unicum pro summo & incomparabili bono tum suo tum rerum omnium, agnoscat, adoret, inuocet, amet, & collaudet perpetuò: nec ullas prorsus res creatas ullo modo diuini honoris, inuocando uel adorando, participes faciat. Nam sicut unus in coelo Sol est, dictus ab eo quod solus sit, & una eius imago Luna, non suo, II. Ad noritiam sui cuique, & uir tutum exempla. A corporis forma sci capitis situ. A moribus, ingenij, & actionibus aliorum animalium. Circa prudens tiam aut prouidentiam, industriam, docilitatem. Circa iustitiam, & eius partes Epistola sed Solis lumine lucidat ita solus idemque summus coelorum & uniuersae Naturae dominus, Deus est, à quo uim suam, quacunque habet, omnem mutuatur Natura, hoc est, quicquid factum, natum aut creatum est: proprium uerò nihil habet.","prev":{"citation":"Icones animalium ii.1-4","label":"ii.1 to ii.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/ii.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/ii.1"},"next":{"citation":"Icones animalium iv.1-4","label":"iv.1 to iv.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/iv.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/iv.1"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium","quality":"ocr"}}