{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Icones animalium ix","citation":"Conrad Gessner, Icones animalium ix","ref":"ix","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/ix","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/ix","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/ix.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"Icones animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"ANIMALIVM DIVISIO, SECVNDVM ELEMENTA, IN QUIBVS HABITANT. NIMALIVM tria summa sunt genera: Aues, Pisces, & Terrestria. Piscium nomine nunc communiùs sumpto, AAquatilia omnia comprehendimus. Terrestria dicimus, quae Aristoteles aisà: Theodorus malè pedata. nam Angues etiam misi sunt, cum pedibus carcant. Insecta ambigunt. plurima enim terrestria sunt: sed & aquis sua non desunt insecta: & quaedam eorum in aëre uolitant, ¶ Singulorum autem multae sunt uariaeque differentiae. A formarunde sunt genera & species. A materia, ut à partibus. Ab accidentibus, ut à moribus, à uictu: ab usu, qui ad homines pertinet. Et aliae quaedam. Nos hîc de ijs praecipuè dicemus, quae ab elementis in quibus degunt, sumuntur differentiae, ex Scaligeri ferè commentarijs. Alia enim in uno: alia in duobus elementis uiuunt, quae amphibia dixeris, multò latiùs patente hoc uocabulo, quàm uulgò accipiatur. Deinde etiam quomodo secundum refrigerationem caloris natiui differant, ex Aristotelis sententia. TERRESTRIVM ALIA 1. In terra degunt, & è terra uiuunt, ut Buffones. 2. E terra, non de terra, ut quae frugibus uescuntur. 3. Ab aqua, ut Lutrae: quae & in terra & in aqua uictum capiunt. Quaedam piscium auidissima, aquarum contactum exhorrent, ut Feles. 4. Ex aëre, ut Canis laeuis: quem rore uiuere aiunt. AVIVM ALIAE I. In solo aëre, & ex eo, nempe aëre, Manucodiata dicta. Hirundo uerò non in solo aëre, sed à solo. 2. In sola aqua: ut in Oceano Brasiliae marini Anseres, colore atro: qui nunquam euolant, & in Oceano Sur, Chinam uersus, aues apodes, quae nunquam exeunt è mari, &c. 3. In sola terra, Struthiocamelus. 4. In terra & aqua, Ardea. T. In aëre & terra, Vespertilio: qui & in aere Culices uenatur, & in terra suillas pernas p opulatur. 6. In tribus elementis uitam, sed non uictum habet, Cycnus. Sed & quaecunque animalia in duobus sunt, ut terra & aqua: sunt etiam in tertio, nempe aere. in terra enim esse nequeunt extra aerem,","prev":{"citation":"Icones animalium viii","label":"IN LIBRO ANIMANTES QUADRVPEDES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/viii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/viii"},"next":{"citation":"Icones animalium ix.1-5","label":"ix.1 to ix.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/ix.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/ix.1"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium","quality":"ocr"}}