{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nomenclator aquatilium animantium 331","citation":"Conrad Gessner, Nomenclator aquatilium animantium 331","ref":"331","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/nomenclator-aquatilium-animantium/331","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/nomenclator-aquatilium-animantium/331","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/nomenclator-aquatilium-animantium/331.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"Nomenclator aquatilium animantium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/nomenclator-aquatilium-animantium","urn":null},"verse":false,"words":435,"text":"Alia eiusdem (parui adhuc) icon, è lacu Bipennatium, ditionis Bernensium, à Benedicto Aretio missa. Alia è piscina piscatoris cuiusdam Argentinae, uidetur autem cauda eius attrita propter piscinae angustiam, aut aliam ob causam. barbulae uerò, quae quotannis ei decidunt, nondum plenè renatae. Hodie quidem aliam eius formam esse dicunt, quàm cum mihi depingeretur. Aetatis certè locorumque discrimina, mutationem aliquam adferunt: neque idcirco species diuersae fuerint, ut primùm existimabam, iconibus tam diuersis ad me mißis. postea enim cum pisces ipsos Augustae, Argentinaeque uiderem, aliter iudicaui. An tamen species diuersae in Germania reperiantur, diligetiores olim considerabunt. est, eluctari non poterunt, ut neque Salmones, nec alij pisces praeter Anguillas. itaque uel è mari non uenient in Acronium, in quo tamen rarissimè inueniuntur, & forsan è piscibus paruis huius generis olim iniectis, aliqui sunt prognati. uel si è mari migrant, eâdem qua anguillae corporis agilitate Catarrhactam illum euincent. Argentinae piscatores duo ciues (quorum alteri nomen est la cobus Baltner, alteri lacobus Lamp) in piscinis suis Siluros alunt: uterque singulos, aut alter binos. eorum duos ante annos quadraginta in Rheno captos aiunt, uix digiti longitudine, & ab eo tempore ad pedes sex cum dimidio excreuisse, alterum saltem. Vnius iconem Petrus Stuibius affinis meus iuuenis doctissimus ad me misit, qualem exhibeo. Silurus Latino nomine caret, neque mirum cum nullus in Italia reperiatur: quanquam ne in Graecia quidem fortè, sed aliunde importabatur salsus. Graeco quidem nomine Silurus dictus uidetur à caudae agilitate, qua Anguillam & Thrissiam uulgò dictam refert. In quibusd codicibus Aelurus. Graecis pro Σίλερος legitur Αίλουρος facili lapsu, & qui non malè cecidit. Aelurus enim Felem signi ficat: uidetur autem nescio quid felinum hic piscis aspectu, barbulis, & caudae mobilitate prę se fer re. Sunt qui cauda pisces ab eo percussos ori admoueri dicant. Barbulas modò antè se exerit, ceu ad explorandum, modò ad latera comprimit. Forsan & ad uenationem eis astutè utitur, ita ut suis Rana piscatrix, quam etiam oris rictu & uoracitate refert. Ex minimo, ut diximus, ingens euadit. Maximi libras (unciarum 16.) circiter XX. ultra C. appendunt in Albi. & pinguitudo in magnis per dorsum uel duos digitos crassa, ceum in porco, apparet. Apud Bohemos uulgò fertur, piscem pisci praedam esse, at Siluro omnes. Nostra memoria in Tibisco, dissecto huius piscis uentriculo caput humanum cum manu dextra & tribus annulis aureis repertum fama est constans: ut ipse ab homine Vngaro fide digno accepi, &c. Publica apud Pannones fama est, inquit loannes Manardus, aliquando captum in cuius uisceribus humana manus ornata anulis inuenta sit. Saluia Borbota. nus puerum in Danubio apud Possoniam natantem ab hoc pisce deuoratum refert. ¶ Borbetam Albertus Magnus hunc piscem uocat: aut potiùs speciem illam Mustelae, quam Thrissiam uulgò Barbota. nuncupant, Botatrissiam Itali, praesertim lacustrem.","prev":{"citation":"Nomenclator aquatilium animantium 329","label":"329","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/nomenclator-aquatilium-animantium/329","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/nomenclator-aquatilium-animantium/329"},"next":{"citation":"Nomenclator aquatilium animantium 532.1-4","label":"532.1 to 532.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/nomenclator-aquatilium-animantium/532.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/nomenclator-aquatilium-animantium/532.1"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, Nomenclator aquatilium animantium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nomenclator_aquatilium_animantium","quality":"ocr"}}