{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sanitatis tuendae praecepta 12","citation":"Conrad Gessner, Sanitatis tuendae praecepta 12","ref":"12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/sanitatis-tuendae-praecepta/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/sanitatis-tuendae-praecepta/12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/sanitatis-tuendae-praecepta/12.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"Sanitatis tuendae praecepta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/sanitatis-tuendae-praecepta","urn":null},"verse":false,"words":166,"text":"Habitare verò aedificio lucido, perflatum aestiuum, hybernum Solem habente: cauere meridianum Solem, matutinum & vespertinum frigus, item auras fluminum atque stagnorum: minimeque nubilo coelo Soli aperienti se committere, ne modò frigus, modò calor moueat. quae res maximè grauedines, distillationesque concitat. Magis verò grauibus locis ista seruanda sunt, in quibus etiam pestilentiam faciunt. Scire autem licet, integrum corpus esse, cum quotidie manè vrina alba, dein ruffa est: illud concoquere, hoc concoxisse significat. Vbi experrectus est aliquis, paulum intermittere, deinde (nis hyems est) fouere os multa aqua frigida debet. Longis diebus meridiari Lucubratio. Exercitatio. Vulgò contraria fiunt. nam et à cibo plerique exercentur: & qui ventriculi cruditatem sentiunt, exercitio vincendam rentur. potiùs ante cibum: sin minus, post eum. per hyemem potissimum totis noctibus conquiescere. Sin lucubrandum est, non post cibum id facere, sed post concoctionem. Quem interdiu vel domestica, vel ciuilia officia tenuerunt, huic tempus aliquod seruandum curationi corporis sui est. Prima autem eius curatio, exercitatio est. quae semper antecedere cibum debet, in eo qui minus laborauit & benè concoxit, amplior.","prev":{"citation":"Sanitatis tuendae praecepta 11","label":"PLICATVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/sanitatis-tuendae-praecepta/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/sanitatis-tuendae-praecepta/11"},"next":{"citation":"Sanitatis tuendae praecepta 14","label":"PLICATVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/sanitatis-tuendae-praecepta/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/sanitatis-tuendae-praecepta/14"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, Sanitatis tuendae praecepta. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sanitatis_tuendae_praecepta","quality":"ocr"}}