{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sanitatis tuendae praecepta 16","citation":"Conrad Gessner, Sanitatis tuendae praecepta 16","ref":"16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/sanitatis-tuendae-praecepta/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/sanitatis-tuendae-praecepta/16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/sanitatis-tuendae-praecepta/16.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"Sanitatis tuendae praecepta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/sanitatis-tuendae-praecepta","urn":null},"verse":false,"words":137,"text":"EX DIVERSIS. Hippocrates medicorum facilè princeps, tria vitae saluberrima esse pronunciauit, quae sunt: Πόνου ἀοκνίη, τροφῆς ἀκορίη, σπέρματος συντήρησης. hoc est, Laborem non refugere, alimonia non saturari, genituram non profundere. EST in praeceptis maiorum vt sit rara venus, nitidus victus, suppelex munda, nullus clamor. mero ante somnos ora, matutinis frigida aqua os & oculos colluere praecipiunt. AVGustus Caesar cum ex Pollione Romulo centesimum annum excedente quaesisset, quánam ratione maximè vigorem illum animi corporisque custodisset, ille respondit, intus mulso, foris oleo. Democritus item interrogatus, quónam pacto, & inoffensa valetudine, homines vitam prorogarent, respondit: Si externa oleo, interna melle delinantur. CORpus exercendum, sed eo exerci tationis genere quo singulę corporis partes exercentur, & cum opus est ad sudorem agitentur: idque vacuo uentriculo. Capite aperiri aspectu magistratuum non venerationis causa iussêre, sed (vt Varro autor est) valetudinis, quò firmiora consuetudine ea fierent, Plinius.","prev":{"citation":"Sanitatis tuendae praecepta 15","label":"PLICATVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/sanitatis-tuendae-praecepta/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/sanitatis-tuendae-praecepta/15"},"next":{"citation":"Sanitatis tuendae praecepta 18","label":"EX DIVERSIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/sanitatis-tuendae-praecepta/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/sanitatis-tuendae-praecepta/18"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, Sanitatis tuendae praecepta. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sanitatis_tuendae_praecepta","quality":"ocr"}}