{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libri odarum front.12.5-7","citation":"Conradus Celtis, Libri odarum front.12.5-7","ref":"front.12.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conradus-celtis/libri-odarum/front.12.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conradus-celtis/libri-odarum/front.12.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conradus-celtis/libri-odarum/front.12.5.md","author":{"name":"Conradus Celtis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conradus-celtis"},"work":{"title":"Libri odarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conradus-celtis/libri-odarum","urn":null},"verse":false,"words":375,"text":"Illorum qui sine laude viverent, eorum laudes et vituperia non debere curare sapientem. Praebere histrionum speciem, qui habitu tantum profiteantur religionem et philosophiam. Eam generosam dixit esse linguam, quae in praesentem dicere non erubescit quae in absentem effudit. Philosophum vulgi opinionibus se confirmare debere, cogitationes autem suas non circumferre. Multum referre in quae tempora cuiusque vita et virtus inciderit. A diis neminem amari, nisi quem ament homines. Amantem et invidum intra se gestare supplicium. In praeteritum ne quidem deos immortales consulere posse, et perinde seram de his esse consultationem. Principes indoctos esse organum more dixit, quae aliorum impulsu sonos edant. Felices esse dixit, qui alios probata institutione erudirent. Feliciores, qui cogitationes suas illustres ad posteritatem destinarent. Felicissimos qui utrumque perfecissent. Et perinde tria genera ingeniorum. Bonos, qui aliorum scripta interpretentur. Meliores, qui exotica transferrent. Optimos, qui nova cuderent. Animorum affectus dixit esse fatales. Hortanti ut indoctum doctorem salutaret, respondit. Doctos quaerimus, doctores plures habemus. Aspernantibus eloquentiam et graecas litteras respondit, Facilius esse honesta studia et virtutem contemnere, quam discere. Philosophum decere passiones suas frangere, aut condere. Apud prudentem et studiosum virum debere observari semper, ut dies diem doceret. Interrogatus quid novi acciperet, respondit. Nil, nisi novas semper in perversis mentibus erumpere cogitationes et affectiones. Cum ex familiaribus suis quendam commendasset, et ille negligentius aegisset, hortantibus cunctis ut eum vituperaret, respondit. Semel laudavi, vituperare non possum. Poeticam divinum esse motum animi. Oculos fenestras animi, et sensus ianuas intellectus esse dixit. Virtutem esse ut spongiam et silicem, quorum alterum si compresseris contrahitur, alterum si laeseris ignem elicis. Dulcissimam esse mortem, quae cum gloria apud posteritatem reviviscet. Dum quendam castigasset, et ille se illustrium virorum vitiis tueretur, respondit. Illorum vitia sequeris, virtutes negligis. Vivum vivis prodesse debere; post mortem bonorum omnium incertum heredem. Virtutem similem esse dixit oleo, quod cuicumque liquori miscueris, demum supernatabit. Interrogatus quo Graecorum et Latinorum studia differrent, respondit. Illos magis rebus, hos magis verbis abundare. Neminem in familiaritatem suam admisit, nisi quem ipse meliorem, aut qui se meliorem reddere posset. Non quomodo vivendum, sed quomodo moriendum cogitandum esse dixit. Colentes se colere debere, spernentem spernere. Interrogatus quo res humanae consisterent, respondit. Tolle eloquium et intellectum, non erit quippiam in hominibus. Menstruanos amicos vocabat qui adversis rebus amicitiam solverent. Quoniam aliquis cognosci deberet interrogatus, respondit.","prev":{"citation":"Libri odarum front.12.3-4","label":"front.12.3 to front.12.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conradus-celtis/libri-odarum/front.12.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conradus-celtis/libri-odarum/front.12.3"},"next":{"citation":"Libri odarum front.12.8-9","label":"front.12.8 to front.12.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conradus-celtis/libri-odarum/front.12.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conradus-celtis/libri-odarum/front.12.8"},"credit":{"text":"Conradus Celtis, Libri odarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/celtisodae_1.xml","quality":"ocr"}}